라틴어 문장 검색

id Cicero sua ipse persona frequentissime praecipit, quin etiam libros Platonis atque Xenophontis edidit hoc genere translatos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 203:3)
quanquam invenio apud Platonem obstare memoriae usum litterarum, videlicet quoniam illa, quae scriptis reposuimus, velut custodire desinimus et ipsa securitate . nec dubium est quin plurimum in hac parte valeat mentis intentio et velut acies luminum a prospectu rerum, quas intuetur, non aversa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 104:2)
siquidem et Periclem, cuius eloquentiae, etiamsi nulla ad nos venerunt, vim tamen quandam incredibilem cum historici, tum etiam, liberrimum hominum genus, comici veteres tradunt, Anaxagorae physici constat auditorem fuisse, et Demosthenem, principem omnium Graeciae oratorum, dedisse operam Platoni.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 74:2)
in summa optimus est in discendo patronus incredulus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 139:2)
non illud iusiurandum per caesos in Marathone ac Salamine propugnatores rei publicae satis manifesto docet eius Platonem fuisse?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 190:1)
quae tandem ars digna litteris Platoni defuit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 269:1)
Platon et Aristoteles et omnis in diversum itura sapientium turba plus ex moribus quam ex verbis Socratis traxit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 6 6:3)
" Quidni ego narrem ultima illa nocte Platonis librum legentem posito ad caput gladio ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 6:3)
Platonem non accepit nobilem philosophia, sed fecit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 3:3)
Platon ait neminem regem non ex servis esse oriundum,neminem servum non ex regibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 4:3)
Nescis, qua aetate Hecuba servire coeperit, qua Croesus, qua Darei mater, qua Platon, qua Diogenes ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 12:4)
Mille res inciderunt, cum forte de Platone loqueremur, quae nomina desiderarent nec haberent, quaedam vero, quae cum habuissent, fastidio nostro perdidissent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 1:1)
" Sex modis hoc a Platone dici amicus noster, homo eruditissimus, hodierno die dicebat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 8:2)
Nunc ad id, quod tibi promisi, revertor, quomodo quaecumque sunt, in sex modos Plato partiatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 16:1)
Secundum ex his, quae sunt, ponit Plato quod eminet et exsuperat omnia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION