라틴어 문장 검색

quod enim antiqui insumentes laborem et industriam probare contendebant artibus, id nunc coloribus et eorum eleganti specie consecuntur, et quam subtilitas artificis adiciebat operibus auctoritatem, nunc dominicus sumptus efficit, ne desideretur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장25)
Theophrastos, Timaeus, Posidonios, Hegesias, Herodotus, Aristides, Metrodorus, qui magna vigilantia et infinito studio locorum proprietates, regionum qualitates, aquarum virtutes ab inclinatione caeli ita esse distributas scriptis dedicaverunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장110)
Pythagorae vero praecepta, Democriti, Platonis, Aristotelis ceterorumque sapientium cotidiana perpetuis industriis culta non solum suis civibus, sed etiam omnibus gentibus recentes et floridos edunt fructus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말5)
is ingenio et industria magna praeter reliquos excellens dictus est artificiosis rebus se delectare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장11)
is autem comparavit helepolim sumptibus inmanibus industria laboreque summo, cuius altitudo fuerat pedum CXXXV, latitudo pedum LX.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장14)
Sed processu temporis ex habitu acquisito iterum deformitas industriam acuit eius generis industriam, ut aliorum defectus et infirmitates sedulo rimentur, unde habeant quod rependant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLII. [ = English XLIV] DE DEFORMITATE 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION