라틴어 문장 검색

Exteri enim, qui negotiorum eius ductus et vias particulares cernere non poterant, sed summas tantum et exitus eorum intuebantur, eum perpetuo conflictari et perpetuo superiorem esse animadvertebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 4:5)
Partim etiam in causa erant literae et relationes legatorum exterorum qui in comitatu aulae suae magno numero erant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 4:6)
Imo post reditum eorum in patrias suas, per literas de rebus omnimodis scitu dignis eum frequenter certiorem faciebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 4:10)
Certe aliam quamcunque ambitionem inferiorem duxit re quam prae manibus habuit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:25)
nec eam aut animi causa petant, aut ad contentionem, aut ut alios despiciant, aut ad commodum, aut ad famam, aut ad potentiam, aut hujusmodi inferiora;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:13)
Neque enim illae ipsae scholae philosophorum qui Acatalepsiam simpliciter tenuerunt inferiores fuere istis quae pronuntiandi licentiam usurparunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 38:11)
Notiones infimarum specierum, hominis, canis, columbae, et prehensionum immediatarum sensus, calidi, frigidi, albi, nigri, non fallunt magnopere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 35:1)
At multo major est in axiomatibus, et propositionibus inferioribus, quae educit syllogismus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 37:3)
sed instauratio facienda est ab imis fundamentis, nisi libeat perpetuo circumvolvi in orbem, cum exili et quasi contemnendo progressu.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 64:2)
Itaque incogitabile est ut sit aliquid extremum aut extimum mundi, sed semper quasi necessario occurrit ut sit aliquid ulterius.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 98:3)
atque etiam paulo post de signis exterioribus, quod se male habeant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 127:7)
imo et plurima climata et zonae, in quibus populi infiniti spirant et degunt, tanquam inhabitabiles ab illis pronuntiata sint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 159:9)
Denique de contemptu in naturali historia rerum aut vulgarium, aut vilium, aut nimis subtilium et in originibus suis inutilium, illa vox mulierculae ad tumidum principem, qui petitionem ejus ut rem indignam et majestate sua inferiorem abjecisset, pro oraculo sit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 300:1)
Ea autem non alia fuit, quam ut ab exemplis quibusdam et particularibus (additis notionibus communibus, et fortasse portione nonnulla ex opinionibus receptis, quae maxime placuerunt) ad conclusiones maxime generales sive principia scientiarum advolarent, ad quorum veritatem immotam et fixam conclusiones inferiores per media educerent ac probarent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 311:10)
Atque his operibus primariis subordinantur alia opera duo secundaria et inferioris notae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION