라틴어 문장 검색

Delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientia validum erat, rei publicae consultabant;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 6장10)
Quanto vos attentius ea agetis, tanto illis animus infirmior erit;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장30)
Vos autem, Adherbal et Hiempsal, colite, obseruate talem hunc virum, imitamini virtutem et enitimini, ne ego meliores liberos sumpsisse videar quam genuisse."
(살루스티우스, The Jugurthine War, 10장15)
simul eniterer domi militiaeque quam maximo usui esse populo Romano;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장2)
At ille sese in loca saltuosa et natura munita receperat ibique cogebat exercitum numero hominum ampliorem, sed hebetem infirmumque, agri ac pecoris magis quam belli cultorem.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장4)
Ita neque caueri anceps malum neque a fortissimis infirmissimo generi resisti posse:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 67장4)
nam alia infirma sunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장9)
Infirmi animi est pati non posse divitias.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 6:9)
Scis illum semper infirmi corporis et exsucti fuisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 1:3)
Id autem maxime tracta, quod in te esse infirmissimum senties.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 6:5)
sic infirmus animus multo ante quam opprimatur malis quatitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 33:2)
Hi continebant manus et infirmiorem a validioribus tuebantur, suadebant dissuadebantque et utilia atque inutilia monstrabant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 5:2)
Nondum valentior inposuerat infirmiori manum, nondum avarus abscondendo quod sibi iaceret, alium necessariis quoque excluserat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 40:5)
nihil firmum infirmo, nihil fragili aeternum et invictum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 10:3)
si vetus et exesa est, si infirma gracilisque, aut non recipiet surculum aut non alet nec adplicabit sibi nec in qualitatem eius naturamque transibit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 112 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION