라틴어 문장 검색

aetatis in re p. esse versatum et tuos magistratus in ipsa discrimina incidisse salutis fortunarumque communium et in hoc ipsum bellum esse ingressum, non solum ut victor beatus sed etiam ut, si ita accidisset, victus sapiens esses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 12 5:4)
nam illum paratum, ut video, et ingressum pleno gradu cohortari non intermittemus, quo in dies longius discendo exercendoque se procedat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 16 3:4)
ego, mi Cornifici, quo die primum in spem libertatis ingressus sum et cunctantibus ceteris a. d. xiii K. Ian.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 25 2:1)
nunc velim sic tibi persuadeas, si de iis rebus ad senatum, relatum sit me existimaturum summam mihi laudem tributam, si tu honorem meum sententia tua comprobaris, idque, etsi talibus de rebus gravissimos homines et rogare solere et rogari scio, tamen admonendum potius te a me quam rogandum puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 4 15:1)
quod si nondum satis cernitis, cum res ipsa tot tam claris argumentis signisque luceat, pura mente atque integra Milonem, nullo scelere imbutum, nullo metu perterritum, nulla conscientia exanimatum Romam revertisse, recordamini, per deos immortalis, quae fuerit celeritas reditus eius, qui ingressus in forum ardente curia, quae magnitudo animi, qui voltus, quae oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 23장 1:1)
Scintilla in casā sedēbat cum tabellārius ingressus epistolam eī trādidit.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Scintilla dēspērat4)
ingressus ‘quid passa es, cārissima?’ inquit.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Scintilla dēspērat8)
sōle occidente urbem ingressus, ad aedēs Theomnēstī festīnāvit iānuamque pulsāvit.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Athēnās fugit28)
’ Quīntus ingressus omnia eī nārrāvit.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Athēnās fugit30)
Neque enim adhuc nomen in numeros relatum est, ideoque liberum est nobis Silvanum in locum tuum subdere;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 8 4:2)
Atque adeo ut omnem pro me metum ponas, accipe temperiem caeli regionis situm villae amoenitatem, quae et tibi auditu et mihi relatu iucunda erunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 3:1)
Ais te adductum litteris quas exigenti tibi de morte avunculi mei scripsi, cupere cognoscere, quos ego Miseni relictus - id enim ingressus abruperam - non solum metus verum etiam casus pertulerim.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 1:1)
Haec tibi, domine, in ipso ingressu meo scripsi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 17 A 4:1)
occurrit nuper (visa est mihi digna relatu) pompa:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권351)
"Quoniam scitaris digna relatu, accipe quaesiti causam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 78:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION