라틴어 문장 검색

tandemque raptum truncus ambusta sude medium per inguen stipite ingesto tenet, paulumque domino currus affixo stetit.
(세네카, 파이드라 15:44)
in membra corpus, amputat trunco tenus umeros patentis et lacertorum.
(세네카, Thyestes 777:1)
paret exertos turba lacertos;
(세네카, Troades 92:1)
HEC Tibi nostra ferit dextra lacertos
(세네카, Troades 122:1)
et quamvis duplici correptum ardore iuberent hac Amor hac Liber, durus uterque deus, subiecto leviter positam temptare lacerto osculaque admota sumere tarda manu, non tamen ausus eram dominae turbare quietem, expertae metuens iurgia saevitiae;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 36)
nunc iacet alterius felici nixa lacerto, at mea nocturno verba cadunt Zephyro.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1612)
possum ego in alterius positam spectare lacerto?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 85)
altera me cupidis teneat foveatque lacertis, altera si quando non sinit esse locum;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 22a29)
nec speculum in strato vidisti, Lygdame, lecto, scriniaque ad lecti clausa iacere pedes, ac maestam teneris vestem pendere lacertis?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 69)
tu quoque ut auratos gereres, Eriphyla, lacertos, delapsis nusquamst Amphiarau+s equis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1328)
dic mihi, num teneros urit lorica lacertos?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 312)
"quid mirum in patrios Scyllam saeuisse capillos, candidaque in saeuos inguina uersa canis?"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 419)
Astyages Cyro pellendus forte nepoti inguinis expavit diffusum vite racemum;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 52)
sub imagine frondis dextra per arentem florebant omina virgam, at postquam primos infans exegerat annos, reptabat super arma patris, quamque arta terebat lammina cervicem gemina complexus ab ulna livida laxatis intrabat ad oscula cristis, ludus erat puero raptas ex hoste sagittas festina tractare manu captosque per arcus flexa reluctantes in cornua trudere nervos, nunc tremulum tenero iaculum torquere lacerto inque frementis equi dorsum cum pondere conti indutas Chalybum saltu transferre catenas, inventas agitare feras et fronde latentes quaerere, deprensas modo claudere cassibus artis, nunc torto penetrare veru:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 61)
pro crine racemifer exit plurima per frontem constringens oppida palmes, perque umeros teretes, rutilantes perque lacertos pendula gemmiferae mordebant suppara bullae, segnior incedit senio venerandaque membra viticomam retinens baculi vice nectit ad ulmum.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 143)

SEARCH

MENU NAVIGATION