라틴어 문장 검색

Quidam autem aestimantes tam crudele martyrium evadere, divisi a multitudine quoddam in pratum concedentes, feno latere et abscondi quaerebant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 76:6)
Paucis deinde transactis diebus, audiens Tankradus, Antiochiae princeps, tam egregium principem illic spoliis et omnibus rebus amissis, pauperem vitam ducere et nimis humiliatum, misertus est conchristiani fratris et principis:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 80:2)
Principes igitur Christianorum, qui convenerant, post dies paucos recordati confratris et principis Christiani, eumque sic indiscussum [0624B] a Tankrado in vinculis teneri, obnixe precati sunt ut in nomine Christi tam magnificum principem solveret ac suis restitueret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 84:3)
Rex igitur et omnis comitatus illius videntes tam propinquas acies inimicorum astitisse, omni timore mortis deposito, et animae suae parcere non curantes, atrociter et unanimiter per medios hostes ad eorum millia irruunt, acies penetrantes in virtute militari, et nimiam caedem suis armis multiplicantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 8:1)
Conradus vero audacia et viribus incomparabilis, gladio praecipuas Sarracenorum strages exercuit, quoad omnes admirati qui aderant et exterriti, procul ab eo absistentes, continuerunt manus suas, rogantes eum ut cessaret a caede horribili, et eorum dextras susciperet pro vivendi gratia, et sic in regis Babyloniae deditionem redderetur donec placata regis ira tam famosus et mirabilis miles in oculis ejus gratiam inveniret, et post vincula praemia mereretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 12:3)
Baldewinus itaque rex in civitate Japhet tunc moram faciens, ac tam fortium virorum adventum intelligens, nuntios egregios illis in occursum constituit, qui omnia vitae necessaria illis procurarent in pane, carne, vino, oleo et hordeo ad refocillandos milites et eorum equos longo itinere fatigatos.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 28:1)
Merdepa tam nominatissimo Ammiraldo regis Babyloniae sic exstincto, et universis gentilibus civibus Ascalonis repressis, et ultra repugnare diffidentibus, portas vero in faciem Christianorum claudentibus, rex assultus et labores suorum incassum fieri intuens, ex consilio majorum ab urbe quae ab humanis videtur viribus insuperabilis recessit, et Joppen una cum Tankrado et Baldewino de Burg, Willhelmo et altero Willhelmo divertit, [0633A] ubi in omni gloria et laetitia simul epulati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 30:4)
Audito tantae multitudinis casu in Jerusalem, rex et universi viri et feminae civitatis in nimiam lamentationem et complorationem versi sunt, eo quod tam amara morte tot millia confratrum suorum non solum undis, sed et armis gentilium exstincti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 36:6)
Eodem vero anno, quo rex Acram invictam deseruit, et a Joppe Jerusalem ascendit, ut illic aliquantulum bellis intermissis quiesceret, quadam die circa tempus Julii mensis cum decem tantum militibus in venationem profectus, dum saltus civitati Caesareae [0635D] contiguos a montanis intraret et hujus recreationis studio vacaret, Sarraceni circiter sexaginta ab Ascalone et Acra descenderunt ad insidias Christianorum, ut tam in plano quam in montanis deprehensos detruncarent ac rebus exspoliarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 42:1)
Sarraceni autem tam potentis regis adventum et vitam incolumem operientes, et illi copias adfuturas aestimantes, nequaquam illic ultra remanere praesumpserunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 50:2)
His vero inter manus regis tam incaute oblatis, rex fortiter tundens latera equi suique non minus tundentes, viros subito clamore ac impetu aggressi, per medios irruperunt, alios lancea perforantes, alios ab equis dejicientes, et non parce in caede illorum gladio saevientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:16)
Exaltatum est itaque nomen regis in universis finibus Ascalonitarum et omnium gentilium, non parum timentium et admirantium quod rex cum decem sociis sexaginta Arabes tam felici congressu alios attriverit, alios captivos duxit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:21)
Hujus itaque tam grandis pecuniae massam Solymanus, ante hos annos princeps Nicaeae civitatis, intelligens pro redemptione Boemundi imperatorem polliceri, cauta et privata epistolarum legatione compellat comprimorem suum Donimanum ut eum tantae pecuniae participem faceret, eo quod amici et socii in bellis et plurimis praedis semper fuissent;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 68:1)
Has itaque Donimani principis urbis Nixandriae, querimonias Boemundus paulatim callida aure auscultans, dum adhuc teneretur in vinculis, coepit [0643A] clanculum a custodibus et procuratoribus requirere quidnam esset quod Donimanus tam magnificus princeps triste ferret ac tota domus ejus plus solito turbata nunc esset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 70:1)
Ex his omnibus quae tibi adversantur satis sanum consilium capere potes, quo Solymano facile in caput reddes cuncta quae tibi tuisque intulit, si non tam leviter cum imperatore Alexio faedus pepigisses pro hac ingenti pecunia et mei venditione.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 70:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION