라틴어 문장 검색

In utramque partem disputat, sed tamen ad extremum utilitate, ut putat, officium dirigit magis quam humanitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 114:3)
facere promissa, stare conventis, reddere deposita commutata utilitate fiunt non honesta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 122:10)
Ac de iis quidem, quae videntur esse utilitates contra iustitiam simulatione prudentiae, satis arbitror dictum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 122:11)
Is cum Romam venisset, utilitatis speciem videbat, sed eam, ut res declarat, falsam iudicavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 127:5)
Atque illud etiam (O stultum hominem, dixerit quispiam, et repugnantem utilitati suae!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 129:5)
Pervertunt homines ea, quae sunt fundamenta naturae, cum utilitatem ab honestate seiungunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 131:1)
Omnes enim expetimus utilitatem ad eamque rapimur nec facere aliter ullo modo possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 131:2)
Sed quia nusquam possumus nisi in laude, decore, honestate utilia reperire, propterea illa prima et summa habemus, utilitatis nomen non tam splendidum quam necessarium ducimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 131:5)
Quid autem iratus Iuppiter plus nocere potuisset, quam nocuit sibi ipse Regulus Nulla igitur vis fuit religionis, quae tantam utilitatem perverteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 132:4)
Neque enim bonitas nec liberalitas nec comitas esse potest, non plus quam amicitia, si haec non per se expetantur, sed ad voluptatem utilitatemve referantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 153:8)
Nam ut utilitatem nullam esse docuimus, quae honestati esset contraria, sic omnem voluptatem dicimus honestati esse contrariam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 154:1)
Quem ad modum igitur, si quando ea, quae videtur utilitas, honestati repugnat, diiudicanda res sit, satis est supra disputatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 155:1)
Sin autem speciem utilitatis etiam voluptas habere dicetur, nulla potest esse ei cum honestate coniunctio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 155:2)
Nam, ut tribuamus aliquid voluptati, condimenti fortasse non nihil, utilitatis certe nihil habebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 155:3)
Et ample et ornate et copiose cum eadem integritate Atticorum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 4장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION