라틴어 문장 검색

respiciens tamen illam curam meae voluptatis, quod filio, cuius eminens ingenium sollicitam quoque parentis diligentiam merebatur, hanc optimam partem relicturus hereditatis videbar ut, si me, quod aequum et optabile fuit, fita intercepissent, praeceptore tamen patre uteretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 2:2)
sunt enim quidam praeduri in hoc oris, ut obstrepant ingenti clamore et medios sermones intercipiant et omnia confundant, quos ut non imitari sic acriter propulsare oportebit, et ipsorum improbitatem retundendo, et iudices vel praesidentes magistratus appellando frequentius, ut loquendi vices serventur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 232:1)
metaphora enim aut vacantem occupare locum debet aut, si venit, plus valere eo quod expellet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 237:2)
ceterum interceptus quoque magnum sibi vindicat locum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 122:1)
utque in iaculando brachia reducimus et expulsuri tela nervos retro tendimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 168:4)
namque et difficiliorem cogitationem exprimit et expellit dicendi necessitas, et secundos impetus auget placendi cupido.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 250:1)
Primum omnium, qui ubique probro atque petulantia maxume praestabant, item alii per dedecora patrimoniis amissis, postremo omnes, quos flagitium aut facinus domo expulerat, ii Romam sicut in sentinam confluxerant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 37장5)
Quae cum praecepta parentis mei agitarem, Iugurtha, homo omnium quos terra sustinet sceleratissimus, contempto imperio vestro Masinissae me nepotem et iam ab stirpe socium atque amicum populi Romani regno fortunisque omnibus expulit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장5)
Verum ego iis finibus eiectus sum, quos maioribus meis populus Romanus dedit, unde pater et auos meus una vobiscum expulere Syphacem et Carthaginiensis.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장12)
Nam initio occidit Hiempsalem fratrem meum, deinde patrio regno me expulit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 24장10)
Quem ubi cunctari accepit et dubium belli atque pacis rationes trahere, rursus uti antea proximos eius donis corrupit, ipsique Mauro pollicetur Numidiae partem tertiam, si aut Romani Africa expulsi aut integris suis finibus bellum compositum foret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 97장4)
Nam Numidiae partem, unde vi Iugurtham expulerit, iure belli suam factam;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 102장18)
In huius rei unius fugacis ac lubricae possessionem natura nos misit, ex qua expellit quicumque vult.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 1 3:2)
Premit te eadem causa, quae expulit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 2:3)
in ultimas expellaris terras licebit, in quolibet barbariae angulo conloceris, hospitalis tibi illa qualiscumque sedes erit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION