라틴어 문장 검색

dein quod nanctus hominem Sardum, quem ipse postea per dolosas fallacias interemit, ut circumtulit rumor, eliciendi animulas noxias, et praesagia sollicitare larvarum, perquam gnarum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 7:2)
Sericum enim, et Asbolium supra dictos, quoniam cum hortaretur passim nominare quos vellent, adiecta religione firmarat, nullum igni vel ferro se puniri iussurum, plumbi validis ictibus interemit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 29:3)
cunctisque (nisi quos fuga discriminibus eximeret) interemptis, praedas quas antehac reliquerant, avexerunt arboribus exsectis et vitibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 13:2)
Et quoniam addici post cruciabiles poenas vidimus multos, ut in tenebrosis rebus confusione cuncta miscente, summatim quia nos penitissima gestorum memoria fugit, quae recolere possumus, expeditius absolvemus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 24:1)
Papa, rex Armeniorum evocatus a Valente, et Tarsi specie obsequiorum custoditus, cum trecentis popularibus fugit, et frustratus viarum observatores, equis regnum repetit, nec multo post a Traiano duce in convivio interficitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장1)
Porro siqui iam adultus aprum exceperit solus, vel interemerit ursum immanem, colluvione liberatur incesti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 9장 5:2)
Qui repente ab omnibus suis desertus est et Ravennam fugit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 3장 2:3)
nam desertus Severus a suis fugit Ravennam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 4장 1:5)
Dehinc fugiens Licinius Byzantium petit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 13:1)
tum Constantini pars vincens XXV milia armatorum fudit partis adversae, ceteris fugientibus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 15:4)
Basiliscus fugiens ad ecclesiam, intra baptisterium cum uxore et filiis ingreditur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 9장 5:2)
Cui occurrit venienti Odoacar ad fluvium Sontium, et ibi pugnans cum eodem, victus fugit et abiit in Veronam et fixit fossatum in campo minore Veronense V kalendas Octobres.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 11장 2:1)
tamen superatus Odoacar fugit Ravennam pridie kalendas Octobres.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 11장 2:3)
Tunc venerunt Wisigothae in adiutorium Theoderici, et facta est pugna super fluvium Adduam, et ceciderunt populi ab utraque parte et occisus est Pierius comes domesticorum III idus Augustas, et fugit Odoacar Ravennam, et mox subsecutus est eum patricius Theodericus veniens in Pinetam et fixit fossatum, obsidens Odoacrem clausum per triennium Ravenna, et factum est usque ad sex solidos modius tritici.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 11장 5:3)
Hoc consule exiit Odoacar rex de Ravenna nocte, cum Herulis ingressus in Pinetam in fossatum patrici Theoderici, et ceciderunt ab utraque parte exercitus, et fugiens Levila, magister militum Odoacris, occisus est in fluvio Bedente ;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 11장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION