라틴어 문장 검색

verum quia te quicquid in libris latet investigare notius est quam ut per verecundiam negare possis, pergas volo in medium proferre quicquid de hoc quod quaerimus edoctum tibi conprehensumque est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 20:2)
Hic igitur Ianus, cum Saturnum classe pervectum excepisset hospitio et ab eo edoctus peritiam ruris ferum illum et rudem ante fruges cognitas victum in melius redegisset, regni eum societate muneravit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 21:1)
Sed licet illo prius adserto, eundem esse Apollinem ac solem, edoctoque postea ipsum esse Liberum patrem qui Apollo est, nulla ex his dubitatio sit Solem ac Liberum patrem eiusdem numinis habendum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 7:1)
Ut vero Mercurius sol probetur, superius edocta suffragio sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 7:1)
Plancus in iudicio forte amici cum molestum testem destruere vellet, interrogavit, quia sutorem sciebat, quo artificio se tueretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 6:2)
Deinde interroganti Pompeio, ubi gener eius Dolabella esset, respondit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 8:1)
Nam primum post victoriam Caesaris interrogatus, cur in electione partis errasset, respondit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 9:2)
Postea L. Varius tragoediarum scriptor interrogabat eum, quid ageret Aiax suus.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 2:2)
Augustus perduci ad se hominem iussit, visumque hoc modo interrogavit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 20:3)
Curtius eques Romanus deliciis diffluens, cum macrum turdum sumpsisset in convivio Caesaris, interrogavit, an mittere licet.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 22:1)
et aliis sermonibus tempore extracto induxit aetatis mentionem, interrogavitque filiam, utrum post aliquot annos cana esse mallet an calva:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 7:4)
Mercatori deinde, quemadmodum cum socio navem divideret, interroganti, respondisse traditur:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VI. 2:1)
Quem Galba ut confunderet, dissimulata professione eius interrogavit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VI. 4:3)
Hic, quia ferebatur mutasse rudis illius saltationis ritum, quae apud maiores viguit, et venustam induxisse novitatem, interrogatus ab Augusto, quae saltationi contulisset, respondit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 18:1)
Phidias, cum Iovem Olympium fingeret, interrogatus, de quo exemplo divinam mutuaretur effigiem, respondit archetypum Iovis in his se tribus Homeri versibus invenisse:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION