라틴어 문장 검색

Quantus sit affectus uenientibus sponte fratribus inpendendus, ex eo, quod plerumque solent caritatis causa inuitari, cognoscitur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVIII.6)
Pallium praeterea per latorem praesentium fraternitati tuae, benignitatis studiis inuitati, direximus, quod uidelicet tantum in sacrosanctis celebrandis mysteriis utendi licentiam imperauimus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VIII. 1:7)
Quod quidem tam pro uestrae caritatis affectu, quam pro tantarum prouinciarum spatiis, quae inter nos et uos esse noscuntur, sumus inuitati concedere, ut in omnibus deuotioni uestrae nostrum concursum, et iuxta uestra desideria praeberemus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVII. 2:1)
quatinus ubicumque aliquos uel diuites uel pauperes incedens aspexisset, confestim ad hos diuertens, uel ad fidei suscipiendae sacramentum, si infideles essent, inuitaret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. V.9)
primusque, excepto Iacobo, de quo supra diximus, cantandi magister Nordanhymbrorum ecclesiis Aeddi cognomento Stephanus fuit, inuitatus de Cantia a reuerentissimo uiro Uilfrido, qui primus inter episcopos, qui de Anglorum gente essent, catholicum uiuendi morem ecclesiis Anglorum tradere didicit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. II. 1:5)
Sed et ipsum per loca, in quibus doceret, multi inuitare curabant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVI [XVIII].11)
et secundo anno Aldfridi, qui post Ecgfridum regnauit, sedem suam et episcopatum ipso rege inuitante recepit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 5:3)
Hanc ego de caelo ducentem sidera vidi, Fluminis haec rapidi carmine vertit iter, Haec cantu finditque solum Manesque sepulcris Elicit et tepido devocat ossa rogo;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 224)
invitati hospitaliter per domos cum situm moeniaque et frequentem tectis urbem vidissent, mirantur tam brevi rem Romanam crevisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 102:2)
ad ea elicienda ex mentibus divinis Iovi Elicio aram in Aventino dicavit deumque consuluit auguriis, quae suscipienda essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 216:2)
et ipse fortunam benigno adloquio, comitate invitandi beneficiisque quos poterat sibi conciliando adiuvabat, donec in regiam quoque de eo fama perlata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 369:2)
victor maritus comiter invitat regios iuvenes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 590:2)
itaque ut eliceret praedatores, edicit suis, postero die frequentes porta Esquilina, quae aversissima ab hoste erat, expellerent pecus, scituros id hostes ratus, quod in obsidione et fame servitia infida transfugerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 115:1)
eodem anno Valerius consul cum exercitu in Aequos profectus cum hostem ad proelium elicere non posset, castra oppugnare est adortus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 676:1)
benigne salutare, adloqui plebis homines, domum invitare, adesse in foro, tribunos ipsos cetera pati sine interpellatione concilia habere, numquam ulli neque publice neque privatim truces esse, nisi cum de lege agi coeptum esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 163:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION