라틴어 문장 검색

et vicisse se gaudeat et victam doleat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:11)
quod satis dolet, maiori dolore expellitur.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 2:6)
Dolet sibi praelatum iuvenem, non quidem comatum, non vestium sericarum, sed trossulum et in sordibus delicatum, qui ipse sacculum signet, textrinum teneat, pensa distribuat, regat familiam, emat quicquid de publico necessarium est, dispensator et dominus et praeveniens officula servulorum, quem omnes rodant famuli, et quicquid domina non dederit, illum clamitent subtraxisse.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 8:8)
Scio me offensurum esse quam plurimos, qui generalem de vitiis disputationem in suam referant contumeliam et, dum mihi irascuntur, suam indicant conscientiam multoque peius de se quam de me iudicant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 5:1)
Satisque doleo, quod hortaris sponte - currentem, et me arbitraris indigere precibus, qui ne tibi quidem in eius dilectione concedam multoque plus accipiam quam tribuam beneficii tantarum recordatione virtutum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 1:2)
exul ab octava Marius bibit et fruitur dis iratis, at tu victrix provincia ploras.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I15)
"flet, si lacrimas conspexit amici, nec dolet;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III43)
Forsitan inpensae Virronem parcere credas, hoc agit ut doleas;
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V74)
fortem posce animum mortis terrore carentem, qui spatium vitae extremum inter munera ponat naturae, qui ferre queat quoscumque labores, nesciat irasci, cupiat nihil et potiores Herculis aerumnas credat saevosque labores et venere et cenis et pluma Sardanapalli.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X147)
protinus ante meum quidquid dolet exue limen, pone domum et servos et quidquid frangitur illis aut perit, ingratos ante omnia pone sodales.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI60)
non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri, in nullo caput interea sit forte dolore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 3:7)
hinc indignatur se mortalem esse creatum nec videt in vera nullum fore morte alium se, qui possit vivus sibi se lugere peremptum stansque iacentem [se] lacerari urive dolere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 23:5)
Deinde confirmat se ad nocendum, et, quod proprium est irascentis, etsi desperat perfici posse, tamen impedire contenta est:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 7:1)
Hoc autem praecipue irascentibus convenit, ut Neptunus:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 21:1)
Theben Asiae civitatem aliasque plurimas Achilles antequam irasceretur everterat:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION