라틴어 문장 검색

Cum plurima officia tua mihi grata et iucunda sunt, tum vel maxime quod me celandum non putasti, fuisse apud te de versiculis meis multum copiosumque sermonem, eumque diversitate iudiciorum longius processisse, exstitisse etiam quosdam, qui scripta quidem ipsa non improbarent, me tamen amice simpliciterque reprehenderent, quod haec scriberem recitaremque.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 1:1)
Atque adeo ut omnem pro me metum ponas, accipe temperiem caeli regionis situm villae amoenitatem, quae et tibi auditu et mihi relatu iucunda erunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 3:1)
circa sipunculi plures miscent iucundissimum murmur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 23:2)
aliis fenestris xystum, aliis despicit pratum, sed ante piscinam, quae fenestris servit ac subiacet, strepitu visuque iucunda;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 23:4)
In fine cubiculum, cui non minus iucundum prospectum cryptoporticus ipsa quam vineae praebent.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 30:2)
postremo quod patria nostra florescit, quam mihi a quocumque excoli iucundum, a te vero laetissimum est.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 11 2:3)
iucundum tamen si prohiberi publice videas, quod numquam tibi ipse permiseris.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 9:2)
ipsius quod, sit licet - sicut est - ab omni ambitione longe remotus, debet tamen ei iucundus honor esse ultro datus, meo quod aliquanto magis me delectat mandatum mihi officium, postquam par Cornuto datum video.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 14 2:2)
Qua puella nihil umquam festivius amabilius, nec modo longiore vita sed prope immortalitate dignius vidi.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 1:2)
excelsa depressis, exilia plenis, severis iucunda mutabat, omnia ingenio pari.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 2:4)
Haec tibi sedulo exposui, quo magis scires, quam multa unus mihi et quam iucunda ministeria praestaret.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 4:1)
Iam illa perquam iucunda una dicentibus, quod libera tempora petebat, quod audituros corrogabat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 3:1)
Quid enim iucundius quam sub alterius invidia quamdiu velis, et in alieno auditorio quasi deprehensum commode dicere?
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 3:2)
Nec dissimulo hoc mihi iucundiores eas fuisse, quod habebam bonam causam, cum summo studio curassem quod tu curari volebas.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 12 4:1)
neque enim tam iucundum est vindicari quam decipi miserum.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION