라틴어 문장 검색

exclamat et una ora, comas, vestem lacerat tendensque trementes ad Ceyca manus "sic, o carissime coniunx, sic ad me, miserande, redis?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 77:11)
qui nisi sensisset prima nova fata iuventa, forsitan inferius non Hectore nomen haberet, quamvis est illum proles enixa Dymantis, Aesacon umbrosa furtim peperisse sub Ida fertur Alexirhoe, Granico nata bicorni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 81:5)
Protinus eversae turbant convivia mensae, raptaturque comis per vim nova nupta prehensis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 26:2)
barba erat incipiens, barbae color aureus, aurea ex umeris medios coma dependebat in armos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 41:2)
cultus quoque, quantus in illis esse potest membris, ut sit coma pectine levis, ut modo rore maris, modo se violave rosave inplicet, interdum candentia lilia gestet, bisque die lapsis Pagasaeae vertice silvae fontibus ora lavet, bis flumine corpora tingat, nec nisi quae deceant electarumque ferarum aut umero aut lateri praetendat vellera laevo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 42:3)
Ilion ardebat, neque adhuc consederat ignis, exiguumque senis Priami Iovis ara cruorem combiberat tracta atque comis antistita Phoebi non profecturas tendebat ad aethera palmas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 38:1)
Dixit et ad litus passu processit anili, albentes lacerata comas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 46:1)
Ante urbem exequiae tumulique ignesque rogique effusaeque comas et apertae pectora matres significant luctum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 62:4)
Coma plurima torvos prominet in vultus umerosque, ut lucus, obumbrat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:26)
Hos tamen ille mihi dabat aeternamque iuventam, si venerem paterer:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 20:8)
cui respondere volenti vox pariter vocisque via est tenuata, comaeque in plumas abeunt, plumis nova colla teguntur pectoraque et tergum, maiores bracchia pennas accipiunt, cubitusque leves sinuatur in alas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 58:4)
robore mollito lignoque in corpora verso in capitum facies puppes mutantur aduncae, in digitos abeunt et crura natantia remi, quodque prius fuerat, latus est mediisque carina subdita navigiis spinae mutatur in usum, lina comae molles, antemnae bracchia fiunt, caerulus, ut fuerat, color est;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 64:3)
Excipit autumnus, posito fervore iuventae maturus mitisque, inter iuvenemque senemque temperie medius, sparsus quoque tempora canis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 20:8)
Inde valens veloxque fuit spatiumque iuventae transit et emeritis medii quoque temporis annis labitur occiduae per iter declive senectae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 21:6)
nec fragili geminae poliantur pumice frontes, hirsutus sparsis ut videare comis, neve liturarum pudeat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 16)

SEARCH

MENU NAVIGATION