라틴어 문장 검색

foedus cum Philippo ictum esse, cum ipso eo post mortem patris renovatum, in quo diserte prohiberi eum extra fines arma efferre, prohiberi socios populi Romani lacessere bello.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 255:2)
ibi congressuros se cum Lentulis constituunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 388:3)
inerat cura insita mortalibus videndi congredientes nobilem regem et populi principis terrarum omnium legatos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 408:1)
tam in pignus fidei obsides desiderati erant quam ut appareret sociis nequaquam ex dignitate pari congredi regem cum legatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 413:1)
quorum casum cum ego subierim, qui sum armis lacessitus, quid potest queri sibi accidisse, qui causa belli fuit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 439:3)
Rex postero die ad lacessendos proelio hostes progressus, postquam trans amnem in tuto posita castra animadvertit, fatebatur quidem peccatum quod pridie non institisset victis, sed aliquanto maiorem culpam esse quod nocte foret cessatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 657:1)
et Romani expediti ad pugnam exierant, et hostes levis armatura erat, promptissimum genus ad lacessendum certamen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 39:3)
congressi igitur extemplo tela coniecerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 41:1)
Gentius exigua parte pecuniae accepta cum adsidue a Pantaucho ad lacessendos hostili facto Romanos stimularetur, M. Perpennam et L. Petilium legatos, qui tum forte ad eum venerant, in custodiam coniecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 334:1)
cum otium ad flumen esset neutris lacessentibus, hora circiter nona iumentum e manibus curantium elapsum in ulteriorem ripam effugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 513:1)
qui si universa acie in frontem adversus instructam phalangem concurrissent, quod Paelignis principio pugnae incaute congressis adversus caetratos evenit, induissent se hastis nec confertam aciem sustinuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 526:1)
S. Congrediar.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 5, scene 110)
congredere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 955)
congrediar.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 120)
Hau scio an congrediar - Per.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 4, scene 126)

SEARCH

MENU NAVIGATION