라틴어 문장 검색

non tam praemiis periculorum quam ipsis periculis laetus pro certis et olim partis nova ambigua ancipitia malebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 86장11)
laetum foedissimo cuique apud bonos invidiae fuit quod extructis in campo Martio aris inferias Neroni fecisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 95장2)
unde infami gratia primum pilum adepto laeta ad praesens male parta mox in perniciem vertere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 6장3)
sed Primus ac Varus occupata Aquileia proxima quaeque et Opitergii et Altini laetis animis accipiuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 6장4)
Ad quartum a Cremona lapidem fulsere legionum signa Rapacis atque Italicae, laeto inter initia equitum suorum proelio illuc usque provecta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 18장1)
igitur numero colonorum, opportunitate fluminum, ubere agri, adnexu conubiisque gentium adolevit floruitque, bellis externis intacta, civilibus infelix.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 34장4)
nec defuere qui ipsum Tuscum et alios, sed criminosius Blaesum incusarent, quod aegro principe laetos dies ageret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 38장5)
Laetum ea victoria Vespasianum, cunctis super vota fluentibus, Cremonensis proelii nuntius in Aegypto adsequitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 48장6)
cum e contrario laeta omnia fingeret, falsis ingravescebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 54장3)
caedem eius laetam fuisse Muciano accepimus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 75장8)
velut festis diebus id quoque gaudium accederet, exultabant, fruebantur, nulla partium cura, malis publicis laeti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 83장10)
at Romae senatus cuncta principibus solita Vespasiano decernit, laetus et spei certus, quippe sumpta per Gallias Hispaniasque civilia arma, motis ad bellum Ger- maniis, mox Illyrico, postquam Aegyptum Iudaeam Syriamque et omnis provincias exercitusque lustraverant, velut expiato terrarum orbe cepisse finem videbantur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 3장6)
sed nomen insigne et decora ipsius iuventa rumore vulgi celebrabantur, erantque in civitate adhuc turbida et novis sermonibus laeta qui principatus inanem ei famam circumdarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 11장8)
subesse fraudem consilio et dispersas cohortis facilius opprimi, nec Brinnonem ducem eius belli, sed Civilem esse patuit, erumpentibus paulatim indiciis, quae Germani, laeta bello gens, non diu occultaverant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 16장3)
quid si floreat vigeatque?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 42장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION