라틴어 문장 검색

at si a priore parte id euenit, uel lateris acutus dolor uel insania expectanda est:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 17:3)
Eadem tabes subit, si in lateris dolore orta suppuratio intra quadraginta dies purgari non potuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 19:1)
post nimias destillationes tabes, post lateris dolorem uitia pulmonum, post haec insania;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 28:3)
Laterum dolores suppuratione facta, deinde intra quadragesimum diem purgata, finiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 3:1)
Fere uero quae in pulmonis, eadem in lateris dolore et mitiora signa et asperiora esse consuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 22:7)
Nam si uenter fluit, aut si stomachus non continet, ubi febris decreuit, liberaliter oportet aquam tepidam potui dare, et uomere cogere, nisi aut fauces aut praecordia aut latus dolet, aut uetus morbus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 15:2)
deinde super rectum intestinum progressa, iliis feminae latera sua innectit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 12:6)
Stomachus lateribus cingitur, atque in his quoque uehementes dolores esse consuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 1:1)
Huic dolori lateris febris et tussis accedit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 1:5)
Praeter haec circumdare primum oportet latus abso lanae sulpuratae;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 3:1)
Haec in omni lateris dolore communia sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 4:1)
Dextra parte sub praecordiis uehemens dolor est, idemque ad latus dextrum et ad iugulum umerumque partis eiusdem peruenit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 1:3)
Nonnumquam uero idem dolor etiam uentrem imum coxasque etiam latera complectitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:7)
Si materia extrahenda est, ut in hydropico, in lateris dolore, in incipiente abscessu, in suppuratione quoque mediocri, aptum est id, quod habet resinae aridae, nitri, Hammoniaci, galbani, singulorum pondo;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 2:1)
Ad laterum autem dolores compositio est Apollophanis, in qua sunt resinae terebenthinae, turis fuliginis, singulorum P. #1108 IIII;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION