라틴어 문장 검색

et veniat, quae lustret anus lectumque locumque,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 27:4)
nec lea, cum catulis lactentibus ubera praebet, nec brevis ignaro vipera laesa pede, femina quam socii deprensa paelice lecti:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 37:1)
mulciber obscuros lectum circaque superque disponit laqueos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 77:3)
conscius, ecce, duos accepit lectus amantes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 102:3)
sponte sua sine te celeberrima verba loquentur, nec manus in lecto laeva iacebit iners.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 103:1)
contempto colitur lectus et umbra foro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 114:3)
postmodo rivalem partitaque foedera lecti sentiat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 124:3)
celent furtivos balnea multa iocos, cum, quotiens opus est, fallax aegrotet amica, et cedat lecto quamlibet aegra suo, nomine cum doceat, quid agamus, adultera clavis, quasque petas non det ianua sola vias?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 134:1)
haec quoque, quae praebet lectum studiosa locumque crede mihi, mecum non semel illa fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 138:3)
palluit, ut serae lectis de vite racemis pallescunt frondes, quas nova laesit hiemps,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 146:3)
vereor ne nomine lecto durus et aversa cetera mente legas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 22)
an, nisi nomine lecto, haec me Nasonem scribere verba latet?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 72)
ei mihi, si lecto vultus tibi nomine non est qui fuit, et dubitas cetera perlegere!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 23)
quoque magis moveare malis, doctissime, nostris, credibile est fieri condicione loci, vix hac invenies totum, mihi crede, per orbem, quae minus Augusta pace fruatur humus, tu tamen hic structos inter fera proelia versus et legis et lectos ore favente probas, ingenioque meo, vena quod paupere manat, plaudis, et e rivo flumina magna facis, grata quidem sunt haec animo suffragia nostro, vix sibi cum miseros posse placere putes, dum tamen in rebus temptamus carmina parvis, materiae gracili sufficit ingenium, nuper, ut huc magni pervenit fama triumphi, ausus sum tantae sumere molis opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 57)
quid mirum, lectis exhausto floribus horto, si duce non facta est digna corona tuo ?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 433)

SEARCH

MENU NAVIGATION