라틴어 문장 검색

Amplexus ille utrumque et carpens oscula Dulcemque in ambos caritatem partiens:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Soror et frater.8)
iudicio tamen meo non obstat caritas hominis, quae ex iudicio nata est.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 5:3)
me tamen tui caritas evocat, ut currentem quoque instigem, sicut tu soles me.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 15:2)
Cum sis pietatis exemplum, fratremque optimum et amantissimum tui pari caritate dilexeris, filiamque eius ut tuam diligas, nec tantum amitae ei affectum verum etiam patris amissi repraesentes, non dubito maximo tibi gaudio fore cum cognoveris dignam patre dignam te dignam avo evadere.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 19 1:1)
Accedit his studium litterarum, quod ex mei caritate concepit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 19 2:3)
Accedit longa iam caritas hominis, quam ipsa pericula auxerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 4:2)
Meretur hanc curam longa mei caritate.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 3:1)
Causa subitae caritatis res multis agitata sermonibus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 19 1:2)
Quod si cui, praestare Rusoni meo debeo, vel propter natales ipsius vel propter eximiam mei caritatem;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 3:1)
Nam ille quoque praecipuam se voluptatem ex amicitia tua capere profitetur, certatque tecum honestissimo certamine mutuae caritatis, quam ipsum tempus augebit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 7 2:1)
Non dubito cupere te pro cetera mei caritate quam maturissime legere hunc adhuc musteum librum.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 6:1)
missum ad ordinandum statum liberarum civitatum, id est ad homines maxime homines, ad liberos maxime liberos, qui ius a natura datum virtute meritis amicitia, foedere denique et religione tenuerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 24 2:2)
Unice probo quod Pompei Quintiani morte tam dolenter afficeris, ut amissi caritatem desiderio extendas, non ut plerique qui tantum viventes amant seu potius amare se simulant, ac ne simulant quidem nisi quos florentes vident;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 9 1:1)
Illud unum, quod propter caritatem eius nondum mihi videor satis plene fecisse, etiam atque etiam facio teque, domine, rogo, gaudere me exornata quaestoris mei dignitate, id est per illum mea, quam maturissime velis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 26 3:1)
Crevit postea caritas ipsa mutuae vetustate amicitiae.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 87 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION