라틴어 문장 검색

et carceres in circo, et ova ad notas curriculis numerandis . . . dam, et metas trans . . . et caveas ferreas, per quas intromitterentur . . . feriis in monte Albano consulibus, et clivum Capitolinum silice sternendum curaverunt, et porticum ab aede Saturni in Capitolium ad senaculum, ac super id curiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 322:1)
C. Stilum, ceram et tabellas, linum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 4117)
cedo tu ceram ac linum actutum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 4199)
hoc est eorum opus, ut mavelis lupos apud ovis linquere, quam hos domi custodes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 25)
nam cum fuerunt Graeci delicatiores et fortuna opulentiores, hospitibus advenientibus instruebant triclinia, cubicula, cum penu cellas, primoque die ad cenam invitabant, postero mittebant pullos, ova, holera, poma reliquasque res agrestes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장17)
ovum in aceto si diutius positum fuerit, cortex eius mollescet et dissolvetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장74)
item aliae regulae aliaque tympana ad eundem modum dentata una motione coacta versando faciunt effectus varietatesque motionum, quibus moventur sigilla, vertuntur metae, calculi aut ova proiciuntur, bucinae canunt, reliquaque parerga.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 8장24)
Vt linum pariat de lini semine semen Nutrit humus, sed aues tangit hyrundo metu.
(ANONYMUS NEVELETI, De hyrundine aues monente 22:1)
Cum ergo semen animalis sit et ovum seminis, ovum ante animal esse non potuit, sicut non potest digestio cibi fieri antequam sit qui edit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 9:4)
scio quosdam inani diligentia per minutissimas ista partes secuisse, et esse aliquid minus simile, ut simia homini et marmora deformata prima manu, aliquid plus, ut illud, Non ovum tam simile ovo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 250:1)
ita nec ovi gallinam, sed ovum esse gallinae.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 10:6)
a quibusdam, ad imum acu traiecta duo lina ducente, deinde utriusque lini duobus capitibus diversae partes adstrictae;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장35)
Ceterum antequam excidantur, venae quoque vinciri lino summae debent et eius lini capita extra plagam relinquenda sunt, sicut in aliis quoque venis, quae id requisierint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장48)
a quibusdam, ad imum acu traiecta duo lina ducente, deinde utriusque lini duobus capitibus diuersae partes adstrictae;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 5:3)
Ceterum antequam excidantur, eae quoque uinciri lino summae debent et eius lini capita extra plagam relinquenda sunt, sicut in aliis quoque [uenis,] quae id requisierint.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 8:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION