라틴어 문장 검색

quod si tibi causa nulla est cur hunc miserum tanta calamitate adfici velis, si tibi omnia sua praeter animam tradidit nec sibi quicquam paternum ne monumenti quidem causa reservavit, per deos immortalis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 50장 2:2)
erant enim leges, erant quaestiones vel de caede vel de vi, nec tantum maerorem ac luctum senatui mors P. Clodi adferebat ut nova quaestio constitueretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 5장 2:2)
quantum luctum fuisse in hac urbe a nostris patribus accepimus, cum P. Africano domi suae quiescenti illa nocturna vis esset inlata?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장3)
nihil adhuc m . . . . . am calamitate vicinorum corrigit, et quod stomachum suum damno Tulli lere conatus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 6장 3:4)
quod tantum evenire dedecus, quae tanta calamitas inveniri potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 15장 1:2)
me defensorem calamitatum suarum, me ultorem iniuriarum, me cognitorem iuris sui, me actorem causae totius esse voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 1:7)
cur iis non modo persequendi iuris sui, sed etiam deplorandae calamitatis adimis potestatem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 6장 1:10)
quid enim facere potuit elegantius ad hominum existimationem, aequius ad levandam mulieris calamitatem, vehementius ad quaestoris libidinem coercendam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 17장 3:2)
si denique pictor ille vidit, cum in immolanda Iphigenia tristis Calchas esset, tristior Vlixes, maereret Menelaus, obvolvendum ca- put Agamemnonis esse, quoniam summum ilium luctum penicillo non posset imitari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 22장 2:3)
illud admonemus tamen ridiculo sic usurum oratorem ut nec nimis frequenti ne scurrile sit, nec subobsceno ne mimicum, nec petulanti ne improbum, nec in calamitatem ne inhumanum, nec in facinus ne odii locum risus occupet, neque aut sua persona aut iudicum aut tempore alienum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 26장 2:1)
tolle hanc opinionem, luctum sustuleris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 30:3)
qui, si mortem tum obisset, in amplissimis fortunis occidisset, is propagatione vitae quot, quantas, quam incredibilis hausit calamitates!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 85:8)
sed ob eam causam contendi ut plura dicerem, quod in desiderio et luctu haec est consolatio maxima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 110:5)
ait enim Terinaeum quendam Elysium, cum graviter filii mortem maereret, venisse in psychomantium quaerentem, quae fuisset tantae calamitatis causa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 114:5)
ubi tantum luctus continuatur, vide quam non flebiliter respondeat, rationem etiam adferat cur aequo animo sibi ferendum sit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 39:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION