라틴어 문장 검색

at in urbe prima luce cum civitas in foro exspectatione erecta staret, Verginius sordidatus filiam secum obsoleta veste comitantibus aliquot matronis cum ingenti advocatione in forum deducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 502:1)
- cetera quae in tali re muliebris dolor, quo est maestior imbecillo animo, eo miserabilia magis querentibus subicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 518:3)
C. Claudius, qui perosus decemvirorum scelera et ante omnes fratris filii superbiae infestus Regillum, antiquam in patriam, se contulerat, is magno iam natu, cum ad pericula eius deprecanda redisset cuius vitia fugerat, sordidatus cum gentilibus clientibusque in foro prensabat singulos orabatque ne Claudiae genti inustam maculam vellent ut carcere et vinculis viderentur digni.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 641:1)
maesta civitas fuit vinci insueta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 338:2)
et ex maestis paulo ante domibus quae conclamaverant suos, procurreretur in vias, pavidaeque matres ac coniuges oblitae prae gaudio decoris obviam agmini occurrerent, in suos quaeque simul corpore atque animo vix prae gaudio compotes effusae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 427:1)
maestae civitati ab re male gesta et iratae ducibus M. Postumius reus obiectus, qui tribunus militum pro consule ad Veios fuerat, decem milibus aeris gravis damnatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 443:1)
cum illi et de Sempronio et de omnibus summam populi Romani potestatem esse dicerent nec se iudicium populi tollere aut velle aut posse, sed si preces suae pro imperatore, qui sibi parentis esset loco, non valuissent, se vestem cum eo mutaturos, tum Hortensius Non videbit inquit,plebs Romana sordidatos tribunos suos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 453:1)
qui maestior ibi fortuna publica quam sua cum dis hominibusque accusandis senesceret, indignando mirandoque ubi illi viri essent qui secum Veios Faleriosque cepissent, qui alia bella fortius semper quam felicius gessissent, repente audit Gallorum exercitum adventare atque de eo pavidos Ardeates consultare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 472:1)
cui cum se maesta turba ad pedes principumque orationem necessitate ultima expressam fletus mulierum ac puerorum, qui exsilii comites trahebantur, excepisset, parcere lamentis Sutrinos iussit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 30:1)
coniecto in carcerem Manlio satis constat magnam partem plebis mutasse, multos mortales capillum ac barbam promisisse obversatamque vestibulo carceris maestam turbam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 170:1)
quod ubi est factum, primo commota plebs est, utique postquam sordidatum reum viderunt nec cum eo non modo patrum quemquam sed ne cognatos quidem aut adfines, postremo ne fratres quidem A. et T. Manlios, quod ad eum diem nunquam usu venisset, ut in tanto discrimine non et proximi vestem mutarent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 206:2)
Claudio in vincula ducto C. Claudium inimicum Claudiamque omnem gentem sordidatam fuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 208:2)
postquam Romam Tusculani venerunt senatusque paulo ante fidelium sociorum maestus in vestibulo curiae est conspectus, moti extemplo patres vocari eos iam tum hospitaliter magis quam hostiliter iussere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 276:1)
quod ubi est Romam nuntiatum, nequaquam tantum publica calamitate maesti patres quantum feroces infelici consulis plebeii ductu, fremunt omnibus locis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 58:1)
plebis eo dolor erupit ut tribunos actum esse de libertate vociferantes relinquendumque non campum iam solum sed etiam urbem captam atque oppressam regno patriciorum maesta sequeretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 188:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION