라틴어 문장 검색

Verumque est ad ipsam curandi rationem nihil plus conferre quam experientiam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium139)
itaque ista quoque naturae rerum contemplatio, quamvis non faciat medicum, aptiorem tamen medicinae reddit perfectumque.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium141)
Verique simile est et Hippocraten et Erasistratum, et quicumque alii non contenti sint febres et ulcera agitare rerum quoque naturam aliqua parte scrutati sunt, non ideo quidem medicos fuisse, verum ideo quoque maiores medicos extitisse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium142)
quem non incidere manifeste falsum est, cum aetate nostra . . . quae ex naturalibus partibus carne prolapsa et arente intra paucas horas exspiraverit, sit ut nobilissimi medici neque genus mali neque remedium invenerint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium147)
ex his enim similibusque saepe curandi nova ratio ducenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium156)
Quod si contemplationem rerum naturae, quam temere medici isti sibi vindicant, satis conprehendisset, etiam illud scisset, nihil omnino ob unam causam fieri, sed id pro causa adprehendi, quod contulisse plurimum videtur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium175)
Neque Hercules istud antiqui medici nescierunt, sed his contenti non fuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium191)
Nihil autem horum sic ut aliud curatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium201)
Quod auxilium medicus opportune providit non ex eo, quod aut adstrictrum corpus erat aut fluebat, sed ex ea causa, quae ante praecesserat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium211)
et qui secundis aliquando frustra curatus est, contrariis saepe restituitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium219)
ideoque, cum par scientia sit, utiliorem tamen medicum esse amicum quam extraneum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium225)
1. Sanus homo, qui et bene valet et suae spontis est, nullis obligare se legibus debet, ac neque medico neque iatroalipta egere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 1장1)
Cetera, quae antiqui medici praeceperunt, stomachum omnia infestant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장94)
Iuvenum minus quae adsumant et quomodo curentur, interest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장123)
In quibus explicandis non dubitabo auctoritate antiquorum virorum uti, maximeque Hippocratis, cum recentiores medici, quamvis quaedam in curationibus mutarint, tamen haec illos optime praesagisse fateantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, PROOEMIUM2)

SEARCH

MENU NAVIGATION