라틴어 문장 검색

ingenue tamen fatemur, historiam naturalem quam adhuc habemus, aut ex libris aut ex inquisitione propria, non tam copiosam esse et verificatam, ut legitimae Interpretationi satisfacere aut ministrare possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 285:2)
idque non assumpto aliquo ex antiquis in auxilium et praesidium nostrum, sed quasi viribus propriis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 302:3)
certe si quis manus constantia atque oculi vigore lineam magis rectam aut circulum magis perfectum se describere posse quam alium quempiam sibi assumat, inducitur scilicet facultatis comparatio:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 305:2)
sensui enim non derogamus, sed ministramus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 313:4)
sed et rem in ulterius provehimus, et fortiora auxilia in usum intellectus machinamur et ministramus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 214:8)
quandoquidem inaequalitas caloris generationi et corruptioni rerum, aequalitas conservationi tantum ministret.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:11)
Assumenda est et assertio illa tertia, etiam satis certa:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 390:10)
Atque ita te geras ut potius iura tua assumas et exerceas tacite et de facto, quam ut quaestiones de iis cum strepitu suscites et agites.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 3:23)
Cape enim exemplum a cane et observa quantos sibi assumat animal illud spiritus, et quantam generositatem induat, cum se ab homine (qui ei vice est Dei aut melioris naturae) impulsum perspiciat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:41)
Augustus Agrippam, ignobilem licet natalibus, ad tantam celsitudinem promovit ut quando cum Mecaenate deliberaret nuptiis filiae suae Iuliae, Mecaenus eum libere monuisset Agrippam aut in generum assumendum aut interficiendum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 4:7)
Praecepto praecedenti affine est ut status quis utatur eiusmodi legibus et consuetudinibus quae iustas illi causas, aut saltem praetextus, arma capescendi tanquam in promptu ministrent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 12:2)
Ita enim decentius et liberius eas sibi assumere possint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 3:8)
Etenim fieri non potest ut iuvenis per omnia decus tueatur, nisi forte iuventutem ipsam ad supplementum decoris assumas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLI. [ = English XLIII] DE PULCHRITUDINE 2:12)
Nam ad hunc modum ille, ingeniose satis, In alio laudando tibiipsi ministras.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:35)
Quemlibet ornatum uideas, ubicumque paratum, Qui tamen ore geri bene possit et usque uideri, Prouidus assumens planumque per aera ducens, Ad loca iactabis serpentis et inde uolabis".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION