라틴어 문장 검색

dissimile, Brutus occidit liberos proditionem molientes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 226:4)
si quae sunt artes altiores, plerumque occultantur, ut artes sint;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 66:1)
nec per partes modo scrutanda omnia, sed perlectus liber utique ex integro resumendus, praecipueque oratio, cuius virtutes frequenter ex industria quoque occultantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 21:2)
quid quod quaedam requisita se occultant et eadem forte succurrunt?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 102:1)
neque reticere, quae audierat, neque suamet ipse scelera occultare, prorsus neque dicere neque facere quicquam pensi habebat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 23장3)
Interea Romae multa simul moliri:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 27장2)
Itaque ex eo tempore ira et metu anxius moliri, parare atque ea modo cum animo habere, quibus Hiempsal per dolum caperetur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 11장9)
Qui postquam in aedis irrupere, diuersi regem quaerere, dormientis alios, alios occursantis interficere, scrutari loca abdita, clausa effringere, strepitu et tumultu omnia miscere, cum interim Hiempsal reperitur occultans se tugurio mulieris ancillae, quo initio pauidus et ignarus loci perfugerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 12장7)
At contra pauci, quibus bonum et aequum divitiis carius erat, subueniendum Adherbali et Hiempsalis mortem seuere vindicandam censebant, sed ex omnibus maxime Aemilius Scaurus, homo nobilis impiger factiosus, auidus potentiae honoris divitiarum, ceterum vitia sua callide occultans.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 15장8)
Primo dubius, quidnam insolita facies ostenderet--nam inter virgulta equi Numidaeque consederant, neque plane occultati humilitate arborum et tamen incerti, quidnam esset, cum natura loci tum dolo ipsi atque signa militaria obscurati--, dein brevi cognitis insidiis paulisper agmen constituit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장11)
Sic animis eorum arrectis equites in primo late, pedites quam artissime ire et signa occultare iubet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 68장6)
Sic incepto suo occultato pergit ad flumen Tanain.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 90장3)
Quanto huic periculum paratius foret multa agenti molientique, cui ne otium quidem tutum est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 15:6)
Non desidero maiorem melioremque te fieri quam moliebaris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 1:3)
" Illa," inquit, " sparsos et aut cavis tectos aut aliqua rupe suffossa aut exesae arboris trunco docuit tecta moliri.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION