라틴어 문장 검색

In praesentiarum tradis mihi Fabiolam, laudem Christianorum, miraculum gentilium, luctum pauperum, solacium monachorum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 2:1)
Quamquam illa simili liberalitate erga clericos et monachos ac virgines fuerit - quod monasterium non illius opibus sustentatum est?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:20)
Etruscum mare Vulscorumque provinciam et reconditos curvorum litorum sinus, in quibus monachorum consistunt chori, vel proprio corpore vel transmissa per fideles ac sanctos viros munificentia circuibat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:25)
Quodam praesagio futurorum ad multos scripserat monachos, ut venirent et grave onore laborantem absolverent faceretque sibi de iniquo mammona amicos, qui eam reciperent in aeterna tabernacula.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 11:4)
Sancta et fidelis domus unum sanctificat infidelem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 1:10)
De India, Perside et Aethiopia monachorum cotidie turbas suscipimus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 2:12)
Propositum enim mihi erat sanctae Marcellae et tuis precibus invitato ad matrem, id est ad te, sermonem dirigere et docere, quomodo instruere Paululam nostram debeas, quae prius Christo est consecrata quam genita, quam ante votis quam utero suscepisti.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 3:2)
Ceterum, ut ante scripsi, in quadragesima continentiae vela pandenda sunt et tota aurigae retinacula equis laxanda properantibus, quamquam alia sit condicio saecularium, alia virginum ac monachorum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 10:10)
virgo et monachus sic in quadragesima suos emittant equos, ut sibi meminerint semper esse currendum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 10:12)
Miraris felicitatem sanctae mulieris?
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:26)
Sit quamlibet sancta filia, mater vidua indicium castitatis est.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 5:6)
Et hoc dicerem, si fratrem monachum non haberes, si domesticis careres praesidiis;
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 5:10)
nunc vero, pro dolor, inter matrem atque germanum - et matrem viduam fratremque monachum - cur se alienus interserit?
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 5:11)
Sit tecum filius monachus, pietatis viduitatisque praesidium.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 11:6)
Felix cursus est, si post sex menses supra dictae urbis portum teneant, a quo se incipit aperire oceanus, per quem vix anno perpetuo ad Indiam pervcnitur et ad Gangem fluvium - quem Phison sancta scriptura cognominat - qui circuit omnem terram Evilat et multa genera pigmentorum de paradisi dicitur fonte evehere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION