라틴어 문장 검색

quam quidem mihi videtur Virgilius non sine quodam praesagio quo se omnium profectibus praeparabat de industria permiscuisse, idque non mortali sed divino ingenio praevidisse:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 18:2)
namque haud tibi vultus Mortalis, nec vox hominem sonat, o dea certe, An Phoebi soror an nympharum sanguinis una?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IV. 6:2)
Ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris Nascitur, et laevo contristat lumine caelum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 2:3)
Suos enim non tantum exemplo evadendi sed et spe futurae felicitatis animavit, per hos labores non solum sedes quietas sed et regna promittens.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 8:2)
Graius poeta equorum tantum meminit flagro animante currentium, licet dici non possit elegantius quam quod adiecit ὑψόσ’ ἀειρόμενοι, quo expressit quantum natura dare poterat impetum cursus.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 21:1)
Di Iovis in tectis casum miserantur inanem Amborum et tantos mortalibus esse labores, quibus ipsi scilicet carent.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 14:5)
Est locus, Hesperiam quam mortales perhibebant
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 11:3)
Non pol homo quisquam faciet inpune animatus Hoc, nisi tu:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 15:3)
Vos omnes, qui doctorum doctissimi adestis, oraverim ut hortatu vestro Eustathius quae de scommate paulo ante dixerit animetur aperire.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 1:3)
Ergo in primo rerum ortu intellegamus, cum ceteris animantibus quae solo semine nascuntur, de quibus non ambigitur quin prius fuerint quam semen suum, aves quoque opifice natura extitisse perfectas:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 14:1)
Cur hanc tibi, rector Olympi, Sollicitis visum mortalibus addere curam, Noscant venturas ut dira per omina clades?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:2)
Sive nihil positum est, sed Fors incerta vagatur, Fertque refertque vices, et habet mortalia casus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:4)
Inde lacessitum primo mare, cum rudis Argo Miscuit ignotas temerato litore gentes, Primaque cum ventis pelagique furentibus undis Composuit mortale genus, fatisque per illam Accessit mors una ratem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:11)
sortisque deorum Ignarum mortale genus, per fulmina tantum Sciret adhuc coelo solum regnare Tonantem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:9)
Nam, fixa canens mutandaque nulli, Mortales optare vetat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION