라틴어 문장 검색

Vinum et adulescentia duplex incendium voluptatis.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 8:10)
Isaac duplices David annos habuit et cum Rebecca iam vetula numquam refrixit;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 2:8)
Atque ita ex una domo duplex pontificatus egressa est dignitas:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:8)
Quippe ex perpetuo annuum placuit, ex singulari duplex, ne potestas solitudine vel mora corrumperetur, consulesque appellavit pro regibus, ut consulere civibus suis se debere meminissent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE MUTATIONE REI PUBLICAE 2:1)
Sequitur bellum Tarentinum, unum quidem titulo et nomine, set victoria multiplex.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM TARENTINUM 1:1)
Marco Antonio Publio Dolabella consulibus imperium Romanum iam ad Caesarem transferente fortuna varius et multiplex motus civitatis fuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, RES SUB CAESARE AUGUSTO 7:1)
Principio quoniam duplex natura duarum dissimilis rerum longe constare repertast, corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur, esse utramque sibi per se puramque necessest.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:10)
at quae sunt solida primordia simplicitate, cum per inane meant vacuum nec res remoratur ulla foris atque ipsa suis e partibus unum, unum, in quem coepere, locum conixa feruntur, debent ni mirum praecellere mobilitate et multo citius ferri quam lumina solis multiplexque loci spatium transcurrere eodem tempore quo solis pervolgant fulgura caelum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 4:7)
quone vides citius debere et longius ire multiplexque loci spatium transcurrere eodem tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 8:3)
is quoque enim duplici geminoque fit aëre visus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 11:4)
Raraque per caelum cum venti nubila portant tempore nocturno, tum splendida signa videntur labier adversum nimbos atque ire superne longe aliam in partem ac vera ratione feruntur At si forte oculo manus uni subdita supter pressit eum, quodam sensu fit uti videantur omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo, bina lucernarum florentia lumina flammis binaque per totas aedis geminare supellex et duplicis hominum facies et corpora bina.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 15:10)
semper enim partus duplici de semine constat, atque utri similest magis id quod cumque creatur, eius habet plus parte aequa;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 39:7)
Sed neque Centauri fuerunt nec tempore in ullo esse queunt duplici natura et corpore bino ex alienigenis membris compacta, potestas hinc illinc partis ut sat par esse potissit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 32:1)
nam duplici ratione accenditur:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:13)
principio caput incensum fervore gerebant et duplicis oculos suffusa luce rubentes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 37:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION