라틴어 문장 검색

Omnes mortales multo antecedes, non multo te di antecedent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 11:3)
Beatus vero et virtutis exactae tunc se maxime amat, cum fortissime expertus est, et metuenda ceteris, si alicuius honesti officii pretia sunt, non tantum fert, sed amplexatur multoque audire mavult " tanto melior" quam "tanto felicior."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 28:3)
Itaque ii, quibus multum ad propositum bene vivendi confert securitas publica, necesse est auctorem huius boni ut parentem colant, multo quidem magis quam illi inquieti et in medio positi, qui multa principibus debent, sed multa et inputant, quibus numquam tam plene occurrere ulla liberalitas potest, ut cupiditates illorum, quae crescunt, dum implentur, exsatiet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 2:1)
multo plus postea nocuit quam ante profuerat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 3:4)
Quod si aliquem magis beatum induxeris, induces et multo magis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 20:6)
Praeterea unus animus duorum esse animalium non potest, multo minus plurium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 12:1)
In deterius deinde cotidie data res est, siue luxu temporum - nihil enim tam mortiferum ingeniis quam luxuria est - siue, cum praemium pulcherrimae rei cecidisset, translatum est omne certamen ad turpia multo honore quaestuque uigentia, siue fato quodam cuius maligna perpetuaque in rebus omnibus lex est, ut ad summum perducta rursus ad infimum, uelocius quidem quam ascenderant, relabantur.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 7:1)
dico multo minus a te;
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 19:23)
Multo, inquit, hoc iniuriosius est, si inquirendi causa facit, si non tantum in conuitium set periculum diuitis sequitur.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 12:14)
Contra ingrata sunt, ut dixi, licet re ac specie magna videantur, quae danti aut extorquentur aut excidunt, multoque gratius venit, quod facili quam quod plena manu datur.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 52:1)
numquam enim improbae spei, quod datur, satis est, et maiora cupimus, quo maiora venerunt, multoque concitatior est avaritia in magnarum opum congestu collocata, ut flammae infinite acrior vis est, quo ex maiore incendio emicuit.
(세네카, 행복론, Liber II 119:2)
non tutelam illi, sed fidem debeo, multoque satius est illum non habere, quam me non reddere.
(세네카, 행복론, Liber VII 97:4)
Relinquat oportet securi aliquid metus multoque plus spei quam periculorum ostentet ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 77:4)
Septem illa miracula et si qua his multo mirabiliora sequentium annorum extruxit ambitio aliquando solo aequata visentur.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 2:4)
Agedum illa, quae multo ingenii tui labore celebrata sunt, in manus sume utriuslibet auctoris carmina, quae tu ita resolvisti, ut quamvis structura illorum recesserit, permaneat tamen gratia - sic enim illa ex alia lingua in aliam transtulisti, ut, quod difficillimum erat, omnes virtutes in alienam te orationem secutae sint :
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 68:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION