라틴어 문장 검색

nisi forte quidem atque alia, quae oculis aut vulneribus medentur, ex multis atque interim contrariis quoque inter se effectibus componi videmus, quorum ex diversis fit una illa mixtura, quae nulli earum similis est, ex quibus constat, sed proprias vires ex omnibus sumit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 337:2)
nam est ars ea, ut post paulum clarius ostendemus, in actu posita non in effectu.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 293:4)
aliae in effectu, quae operis, quod oculis subiicitur, consummatione finem accipiunt, quam appellamus, qualis est pictura:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 314:1)
ergo cum de re agitur, aut quid factum sit in dubium venit aut quid fiat aut quid sit futurum, ut in generalibus, an atomorum concursu mundus sit effectus, an providentia regatur, an sit aliquando casurus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 73:2)
nam, quidquid in suo genere satis effectum est, valet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 151:2)
non quia sit ratio dissimilis, sed quia iam per alia, ut id appareret, effectum erat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 193:2)
non enim nominibus prosunt, sed effectibus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 9:2)
consummationem, quam Graecus vocat, cum plura argumenta ad unum effectum deducuntur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 149:1)
Sed an vere audieris, an vere dixeris, effectu proba.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 15:2)
Non est ars, quae ad effectum casu venit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 3:4)
ita longius ab effectu eius, quod petunt, semper abscedunt et quo plus operae inpenderunt, hoc se magis impediunt et feruntur retro.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 7:5)
Quid enim refert, non incipias an desinas, cum utriusque rei hic sit effectus, non esse ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 54 5:6)
adeo non effectus, sed efficientia timor spectat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 6:7)
Hoc ergo cogita, hunc esse sapientiae effectum, gaudii aequalitatem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 16:1)
ipse semper in actu est, in effectu tunc maximus, cum illi fortuna se opposuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 37:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION