라틴어 문장 검색

quod si lucem opperiantur, iam pacem, iam preces, et pro labore ac vulneribus clementiam et gloriam, inania, laturos, sed opes Cremonensium in sinu praefectorum legatorumque fore.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 19장6)
in Britanniam inde et Hispanias nuntios famamque, in Galliam Iulium Calenum tribunum, in Germaniam Alpinium Montanum praefectum cohortis, quod hic Trevir, Calenus Aeduus, uterque Vitelliani fuerant, ostentui misere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 35장4)
Publilium Sabinum praetorii praefectum ob amicitiam Caecinae vinciri iubet, substituto in locum eius Alfeno Varo.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 36장7)
subita per Pontum arma barbarum mancipium, regiae quondam classis praefectus, moverat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 47장2)
a quibus municipia coloniaeque impulsae, praecipuo Puteolanorum in Vespasianum studio, contra Capua Vitellio fida, municipalem aemulationem bellis civilibus miscebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 57장4)
Quae ubi Vitellio cognita, parte copiarum Narniae cum praefectis praetorii relicta L. Vitellium fratrem cum sex cohortibus et quingentis equitibus ingruenti per Campaniam bello opposuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 58장1)
et locus ipse castrorum placebat, late prospectans, tuto copiarum adgestu, florentissimis pone tergum municipiis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 60장2)
At primores civitatis Flavium Sabinum praefectum urbis secretis sermonibus incitabant, victoriae famaeque partem capesseret:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 64장1)
paucos ante dies discesserat Apinius Tiro donisque ac pecuniis acerbe per municipia conquirendis plus invidiae quam virium partibus addebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 76장5)
sex Liburnicae inter primum tumultum evasere, in quis praefectus classis Apollinaris;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 77장6)
capitur praefectus alae Iulius Flavianus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 79장8)
Isdem diebus Lucilius Bassus cum expedito equite ad componendam Campaniam mittitur, discordibus municipiorum animis magis inter semet quam contumacia adversus principem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 3장1)
Helvidius Priscus [regione Italiae Carecina] e municipio Cluviis, patre, qui ordinem primi pili duxisset, ingenium inlustre altioribus studiis iuvenis admodum dedit, non, ut plerique, ut nomine magnifico segne otium velaret, sed quo firmior adversus fortuita rem publicam capesseret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 5장2)
Iulius Priscus praetoriarum sub Vitellio cohortium praefectus se ipse interfecit, pudore magis quam necessitate.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 11장10)
tradi se praefectis centurionibusque:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 14장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION