라틴어 문장 검색

Sed quoniam, ut praeclare scriptum est a Platone, non nobis solum nati sumus ortusque nostri partem patria vindicat, partem amici, atque, ut placet Stoicis, quae in terris gignantur, ad usum hominum omnia creari, homines autem hominum causa esse generates, ut ipsi inter se aliis alii prodesse possent, in hoc naturam debemus ducem sequi, communes utilitates in medium afferre mutatione officiorum, dando accipiendo, tum artibus, tum opera, tum facultatibus devincire hominum inter homines societatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 30:1)
Quod si acciderit (potest autem accidere), facienda morum institutorumque mutatio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 154:4)
Eam mutationem si tempora adiuvabunt, facilius commodiusque faciemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 154:5)
Quare hoc quidem effectum sit, in officiis deligendis id genus officiorum excellere, quod teneatur hominum societate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 206:1)
quas res et mansuetudo animorum consecuta et verecundia est effectumque, ut esset vita munitior, atque ut dando et accipiendo mutuandisque facultatibus et commodandis nulla re egeremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 19:6)
illa vis autem eloquentiae tanta est, ut omnium rerum, virtutum, officiorum omnisque naturae, quae mores hominum, quae animos, quae vitam continet, originem, vim mutationesque teneat, eadem mores, leges, iura describat, rem publicam regat, omniaque, ad quamcumque rem pertineant, ornate copioseque dicat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 76:1)
Nam ad vocem obtinendam nihil est utilius quam crebra mutatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 224:7)
Causam appello rationem efficiendi, eventum id quod est effectum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 32장 1:3)
senatum vero et populum ut unum habeamus, et fieri potest, et permolestum est, nisi fit, et secus esse scimus et videmus, si id effectum sit, et melius nos esse victuros et beatius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 51:3)
Video vero, inquit, et studeo cursus istos mutationum non magis in nostra quam in omni re publica noscere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 105:10)
Sed huius regiae prima et certissima est illa mutatio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 107:3)
Nam et ad hostiam deligendam potest dux esse vis quaedam sentiens, quae est toto confusa mundo, et tum ipsum, cum immolare velis, extorum fieri mutatio potest, ut aut absit aliquid aut supersit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 170:8)
cum immolare quispiam velit, tum fieri extorum mutationem, ut aut absit aliquid aut supersit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 50:6)
Et eo quidem loco et Prognostica nostra pronuntiabas et genera herbarum, scammoniam aristolochiamque radicem, quarum causam ignorares, vim et effectum videres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 67:1)
Sed quae tanta dementia est, ut in maxumis motibus mutationibusque caeli nihil intersit, qui ventus, qui imber, quae tempestas ubique sit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 139:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION