라틴어 문장 검색

Nam illud vetus est Catonis agrum pessime mulcari,cuius dominus quid in eo faciendum sit non docet, sed audit vilicum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 2장 2:1)
Nam vel respuitur duritia soli dens aratri, vel si qua parte penetravit, non minute diffundit humum, sed vastos caespites convellit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 6:3)
nam si cum iis copiis, quas secum transportarat, interisset Darius, non solum Europam fore tutam, sed etiam eos, qui Asiam incolerent Graeci genere, liberos a Persarum futuros dominatione et periculo.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 3장 4:1)
Nam quod omnes paene deos, dumtaxat qui sub caelo sunt, ad solem referunt, non vana superstitio sed ratio divina commendat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 2:3)
Nam, ut primum de frondis genere dicamus, constat quidem nunc lauro sacrificantes apud aram Maximam coronari, sed multo post Romam conditam haec consuetudo sumpsit exordium, postquam in Aventino Lauretum coepit virere, quam rem docet Varro Humanarum libro secundo.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 3:3)
Nam licet unum pro quolibet ligno ponere poeticae licentiae sit, solet tamen Virgilius temeritatem licentiae non amare, sed ratione certa vim rerum vel nominum eligere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 13:4)
nam hoc loco, quia pingi potuit, praesens tempus posuit, superius, quia pingi non potuit, sed referri, perfecto exsecutus est tempore dicendo 'raptaverat', non 'raptabat'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4846)
Nam quos improbos, maledicos, fraudulentos putant et ad faciendam iniuriam instructos, eos haud contemnunt quidem, sed de iis male existimant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 47:5)
sed tamen in ea voluptate hunc accepi dolorem, quod, cum incendisses cupiditatem meam consuetudinis augendae nostrae (nam ad amorem quidem nihil poterat accedere), tum discedis a nobis meque tanto desiderio adficis, ut unam mihi consolationem relinquas, fore ut utriusque nostrum absentis desiderium crebris et longis epistulis leniatur ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 21 1:1)
nam, ut surrexit, operae Clodianae clamorem sustulerunt, idque ei perpetua oratione contigit non modo ut acclamatione sed ut convicio et maledictis impediretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 3 3:5)
nam quid est quod animum meum frangere aut debilitare possit, cuius ipsam calamitatem non modo nullius delicti, sed etiam divinorum in rem publicam beneficiorum testem esse videatis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 15장2)
nam et utilitas ipsa expugnatur ab iis, qui dicunt, non solum potiora esse honesta quam utilia, sed ne utilia quidem esse, quae non sint honesta;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 249:2)
nam frequenter subiici ab adversario solent et omnia profutura polliciti diversa respondent et auctoritatem habent non arguentium illa, sed confitentium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 43:1)
Nam quemadmodum aliquis et poeta est et orator, et tamen unus, sic virtutes istae animalia sunt, sed multa non sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 24:2)
nam quid interest lege excipere ne fraudi sit ei qui per insaniam patrem pulsauit, cum illi non supplicio sed remedio opus sit?
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 9:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION