라틴어 문장 검색

sed in senatum introducti interprete usi sunt Coelio senatore.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 16:2)
Dum ista narrantur, unus e famulitio, cui provincia erat admittere volentes dominum convenire, Evangelum adesse nuntiat cum Disario, qui tunc Romae praestare videbatur ceteris medendi artem professis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 1:1)
Huius autem rei haec causa narratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 17:1)
de quibus observatio tam diligens tam cauta narratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 3:4)
quod apparebit, si percurratur ordo qui de Apolline nascente narratur, sicut paulo superius enarraturum me esse promisi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 51:3)
Haec cum mihi quisquam narrabat, non poteram animum inducere ea liberos suos homines nobiles docere:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 7:4)
quorum negotium est narrant:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 16:3)
Haec, ut dixi, vim definitionis habent, et a poeta eleganter introducta sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 25:5)
— Troiae qui primus ab oris Italiam fato profugus Lavinaque venit Litora, ubi ad ianuam narrandi venit, Aeneae classem non de Troia sed de Sicilia producit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 8:2)
Illic in convivio Alcinoi regis narrat ipse quemadmodum de Troia ad Calypsonem usque pervenerit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 10:2)
Illic in convivio Didonis narrat ipse Aeneas usque ad Siciliam de Troia navigationem suam:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 11:2)
contra Homerus πάθος miscuit, et dolore narrandi invidiam crudelitatis aequavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 17:7)
Saepe Homerus inter narrandum velut ad aliquem dirigit orationem:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 9:1)
Et ipse Calchas narrat omen quod Graecis navigantibus de serpente passerum populatore contigerit, ex quo denuntiatum est exercitum annos decem in hostico futurum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIV. 13:3)
Tantum valuit pulchritudo narrandi, ut omnes Phoenissae castitatis conscii, nec ignari manum sibi iniecisse reginam, ne pateretur damnum pudoris, conniveant tamen fabulae, et intra conscientiam veri fidem frementes malint pro vero celebrari quod pectoribus humanis dulcedo fingentis infudit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION