라틴어 문장 검색

Tunc quoque, ut ora dei madida rorantia barba contigit et cecinit iussos inflata receptus, omnibus audita est telluris et aequoris undis, et quibus est undis audita, coercuit omnes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 36:8)
nam Mulciber illic aequora caelarat medias cingentia terras, terrarumque orbem, caelumque quod inminet orbi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 3:4)
Tum primum radiis gelidi caluere triones et vetito frustra temptarunt aequore tingi, quaeque polo posita est glaciali proxima serpens, frigore pigra prius nec formidabilis ulli, incaluit sumpsitque novas fervoribus iras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 14:6)
quosque altum texerat aequor, exsistunt montes et sparsas Cycladas augent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 20:3)
Ima petunt pisces, nec se super aequora curvi tollere consuetas audent delphines in auras;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 20:4)
cur illi tradita sorte aequora decrescunt et ab aethere longius absunt?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 22:8)
Intumuit Iuno, postquam inter sidera paelex fulsit et ad canam descendit in aequora Tethyn Oceanumque senem, quorum reverentia movit saepe deos, causamque viae scitantibus infit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 41:1)
At vos si laesae tangit contemptus alumnae, gurgite caeruleo septem prohibete triones sideraque in caelo, stupri mercede, recepta pellite, ne puro tingatur in aequore paelex."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 42:12)
inde abit ulterius mediique per aequora ponti fert praedam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 69:14)
Vosne, senes, mirer, qui longa per aequora vecti hac Tyron, hac profugos posuistis sede penates, nunc sinitis sine Marte capi?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 55:4)
Is mihi, dum resto, iuvenali guttura pugno rupit et excussum misisset in aequora, si non haesissem, quamvis amens, in fune retentus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:29)
lacrimas manus impia nostras ridet et impellit properantibus aequora remis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:53)
stetit aequore puppis haud aliter quam si siccum navale teneret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:55)
Undique dant saltus multaque adspergine rorant emerguntque iterum redeuntque sub aequora rursus inque chori ludunt speciem lascivaque iactant corpora et acceptum patulis mare naribus efflant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:67)
Penthea tu, venerande, bipenniferumque Lycurgum sacrilegos mactas, Tyrrhenaque mittis in aequor corpora, tu biiugum pictis insignia frenis colla premis lyncum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 3:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION