라틴어 문장 검색

res enim manifesta est, sciturque non idem esse occidere se quod alium, non idem occidere tyrannum quod compellere ad mortem, non idem carmina ac mortiferam potionem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 135:5)
tyrannicidium occidere tyrannum:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 138:7)
nam et multum interest, tyrannum iuvenis occiderit an senex, vir an femina, alienus an coniunctus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 185:7)
qui duos uno tempore tyrannos occidit, duo praemia petit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 243:7)
quod imitatus Cicero illa composuit Verrem versabatur Sicilia longo intervallo alter non Dionysius ille nec Phalaris (tulit enim illa quondam insula multos et crudeles tyrannos), sed quoddam novum monstrum ex vetere illa immanitate, quae isdem versata locis dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 291:1)
nam et pactiones deponentium imperium tyrannorum et post bellum civile senatus finguntur et capitale est obiicere anteacta, ut, quod in foro non expedit, illic nec liceat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 113:2)
quamlibet enim apertum, quod modo et aliter intelligi possit, in illos tyrannos bene dixeris, quia periculum tantum, non etiam offensa vitatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 113:4)
sed eruditissimum longe, si per aliam rem alia indicetur, ut adversus tyrannum, qui sub pacto abolitionis dominationem deposuerat, agit competitor, mihi in te dicere non licet, tu in me die et potes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 143:2)
mulier, tyranni saeva crudelitas, patris amor, ira praeceps, temeritatis dementia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 202:2)
alcaeus in parte operis aureo plectro merito donatur, qua tyrannos insectatus multum etiam moribus confert in eloquendo quoque brevis et magnificus et dicendi vi plerumque oratori ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 64:1)
sit aliquis insidiatus tyranno atque ob id reus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 46:3)
Iam primum adulescens Catilina multa nefanda stupra fecerat, cum virgine nobili, cum sacerdote Vestae, alia huiusce modi contra ius fasque.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 15장1)
Triginta," inquit, " tyranni Socraten circumsteterunt nec potuerunt animum eius infringere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 8:1)
Itaque effeminatissimam vocem illius Rhodii existimo, qui cum in caveam coniectus esset a tyranno et tamquam ferum aliquod animal aleretur, suadenti cuidam, ut abstineret cibo:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 6:3)
Si vere reputes, aut in bello fuit aut in tyrannide aut in libertate bellis ac tyrannis saeviore.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 27:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION