라틴어 문장 검색

sicut promisit in lege. Speramus enim in Deo quod cito nostri miserebitur et congregabit de sub caelo in locum sanctum; eripuit enim nos de magnis periculis et locum purgavit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장18)
considerans Onias periculum contentionis et Apollonium Menesthei, ducem Coelesyriae et Phoenicis, augentem malitiam Simonis,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장4)
Et ipse primus Maccabaeus, sumptis armis, ceteros adhortatus est simul secum periculum subire et ferre auxilium fratribus suis; simul autem et prompto animo impetum fecerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장7)
nihil, inquit, pericli est, lethargum patitur, communem illusarum mentium morbum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IV 1:10)
Nunc enim primum censes apud improbos mores lacessitam periculis esse sapientiam?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:8)
Quotiens ego Conigastum in imbecilli cuiusque fortunas impetum facientem obuius excepi, quotiens Trigguillam regiae praepositum domus ab incepta, perpetrata iam prorsus iniuria deieci, quotiens miseros quos infinitis calumniis impunita barbarorum semper auaritia uexabat obiecta periculis auctoritate protexi!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 2:1)
Meministi, ut opinor, quoniam me dicturum quid facturumue praesens semper ipsa dirigebas, meministi, inquam, Veronae cum rex auidus exitii communis maiestatis crimen in Albinum delatae ad cunctum senatus ordinem transferre moliretur, uniuersi innocentiam senatus quanta mei periculi securitate defenderim.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:27)
Pretiosa pericula fodit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, X 30:1)
Tu quoque num tandem tot periculis adduci potuisti ut cum Decorato gerere magistratum putares, cum in eo mentem nequissimi scurrae delatorisque respiceres?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:8)
Expertus sortis suae periculorum tyrannus regni metus pendentis supra uerticem gladii terrore simulauit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:9)
Subiectorum insidiis obnoxius periculis subiacebis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:9)
In magnum mehercule vos periculum impulit.
(카이사르, 아프리카 전기 16:4)
Caesar interim castra munire diligentius, praesidia firmare copiis maioribus vallumque ab oppido Ruspina usque ad mare ducere et a castris alterum eodem, quo tutius ultro citroque commeare auxiliaque sine periculo sibi succurrere possent, tela tormentaque ex navibus in castra comportare, remigum partem ex classe Gallorum Rhodiorum epibatarumque armare et in castra evocare, uti si posset eadem ratione qua adversarii, levis armatura interiecta inter equites suos interponeretur, sagittariisque ex omnibus navibus Ityraeis Syris et cuiusque generis ductis in castra compluribus frequentabat suas copias – audiebat enim Scipionem post diem tertium eius diei quo proelium factum erat adpropinquare, copias suas cum Labieno et Petreio coniungere;
(카이사르, 아프리카 전기 20:1)
Quare Caesariani gravi annona sunt conflictati, ideo quod nondum neque ab Sicilia neque ab Sardinia commeatus subportatus erat, neque per anni tempus in mari classes sine periculo vagari poterant.
(카이사르, 아프리카 전기 24:4)
Qua necessitate coacti veterani milites equitesque qui multa terra marique bella confecissent et periculis inopiaque tali saepe essent conflictati, alga e litore collecta et aqua dulci elota et ita iumentis esurientibus data vitam eorum producebant.
(카이사르, 아프리카 전기 24:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION