라틴어 문장 검색

"Nunc age, Dardaniam prolem quae deinde sequatur gloria, qui maneant Itala de gente nepotes, inlustris animas nostrumque in nomen ituras, expediam dictis, et te tua fata docebo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 30:1)
qualis Berecyntia mater invehitur curru Phrygias turrita per urbes, laeta deum partu, centum complexa nepotes, omnes caelicolas, omnes supera alta tenentes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 30:11)
Filius, anne aliquis magna de stirpe nepotum?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 32:7)
Manibus date lilia plenis, purpureos spargam flores, animamque nepotis his saltem adcumulem donis, et fungar inani munere" - Sic tota passim regione vagantur aëris in campis latis, atque omnia lustrant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 32:20)
externi venient generi, qui sanguine nostrum nomen in astra ferant quorumque a stirpe nepotes omnia sub pedibus, qua Sol utrumque recurrens aspicit Oceanum, vertique regique videbunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 6:8)
Rex tibi coniugium et quaesitas sanguine dotes abnegat, externusque in regnum quaeritur heres.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 18:8)
Rex ipse Latinus, ni dare coniugium et dicto parere fatetur, sentiat et tandem Turnum experiatur in armis."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 18:15)
Talia coniugia et talis celebrent hymenaeos egregium Veneris genus et rex ipse Latinus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 23:10)
Talia per clipeum Volcani, dona parentis, miratur rerumque ignarus imagine gaudet, attollens umero famamque et fata nepotum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 28:1)
Euryalus phaleras Rhamnetis et aurea bullis cingula, Tiburti Remulo ditissimus olim quae mittit dona hospitio cum iungeret absens Caedicus, ille suo moriens dat habere nepoti, [post mortem bello Rutuli pugnaque potiti] haec rapit atque umeris nequiquam fortibus aptat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 11:30)
Si nulla est regio, Teucris quam det tua coniunx dura, per eversae, genitor, fumantia Troiae exscidia obtestor, liceat dimittere ab armis incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 2:21)
Invidisse deos, patriis ut redditus aris coniugium optatum et pulchram Calydona viderem?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 10:13)
carpent tua poma nepotes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS39)
Iam quae seminibus iactis se sustulit arbos tarda venit seris factura nepotibus umbram, pomaque degenerant sucos oblita priores et turpis avibus praedam fert uva racemos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:6)
inmota manet, multosque nepotes, multa virum volvens durando saecula vincit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 12:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION