라틴어 문장 검색

Multum autem eo confert et corporis et nervorum habitus;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 6:6)
nam, si corpus tenue, si humidum est, si nervi infirmi, expeditius os reponitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 7:1)
adeo ut sermo quoque frequens, motu oris per nervos, laedat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XII De maxilla luxata. 4:6)
quo fit, ut nervi sub occipitio extendantur, mentum pectori agglutinetur, neque bibere is, neque loqui possit, interdum sine voluntate semen emittat:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIII De capite luxato. 1:3)
Id enim non potest fieri, nisi et medulla, quae per medium, et duabus membranulis, quae per duos a lateribus processus feruntur, et nervis, qui continent, ruptis.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIV De spina luxata. 1:2)
Si super septum id incidit, manus resolvuntur, vomitus, aut distentio nervorum insequitur, spiritus difficulter movetur, dolor urget, et aures obtusae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIV De spina luxata. 2:3)
Nonnumquam enim nervorum imbecillitas efficit, ut, quamvis non exciderit vertebra, paulum tamen aut in posteriorem, aut in priorem partem promineat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIV De spina luxata. 3:4)
nisi, quod admodum rarum est, vis nervis restituta est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIV De spina luxata. 3:8)
Igitur, si in alam humerus excidit, et vel puerile adhuc est corpus, vel molle certe, et imbecillis nervis intentum est, satis est collocare id in sedili;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 2:1)
At si vastius corpus, nervive robustiores sunt, necessaria est spatha lignea, quae et crassitudinem duorum digitorum habet, et longitudine ab ala usque ad digitos pervenit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 3:1)
Extendendi tamen alia atque alia genera sunt, prout aut nervi valent, aut ossa huc illucve se dederunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XVI De cubito luxato. 3:1)
Ubi satis nervi diducti sunt, si in alterutrum latus procidit, manibus in contrarium repellendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XVII De manu luxata. 2:3)
quum et articuli breviores, et nervi minus validi sint.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIX De digitis luxatis. 1:3)
quum ibi valentissimi nervi musculique sint, si suum robur habent, vix admittere;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XX De femore luxato. 5:1)
qui, ut in torcularibus, conversi, rumpere quoque, quis perseveraverit, non solum extendere nervos et musculos possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XX De femore luxato. 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION