라틴어 문장 검색

Et quemadmodum in cursu minime in passus granditate aut pedum elevatione altiore celeritas constit, sed in motu eorundem humiliore et aequabili, ita in negotiis mordicus rei inhaerere, neque partem negotii nimiam pro una vice una amplecti, celeritatem in conficiendo procurat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 1:5)
Novimus virum prudentem cui semper in ore erat cum festinationem nimiam videret manete paulisper ut expediamus celerius.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 1:9)
Emitur igitur negotium magno, ubi nimia est protractio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 2:4)
Ante omnia, ordo, et distributio, et partium apta extractio, celeritatis tanquam vita est, ita tamen ut distributio non sit nimium subtilis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 5:2)
Qui autem nimia utetur, vix emerget.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXV. DE EXPEDIENDIS NEGOTIIS 5:4)
Hoc omittunt complures, non tam socordi quam aversatione quadam ne se contristent si res nimio plus accisas deprehenderint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:10)
Ecce (inquit) hominum pro legatione nimio plus quam oportet, pro pugna longe minus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 4:10)
Vana siquidem fuerit opinio posses maniplum hominum, utcunque animis et consilio excellant, regiones nimio plus amplas et spatiosas imperii iugo cohibere et froenare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 9:5)
Eidem si nimium assuescas, detrahet de viribus et efficacia quando morbus advenerit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:17)
Verum in meticulosis ingeniis nimio plus praevalent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXI. DE SUSPICIONE 1:12)
Noveram nobiles duos ad partem Angliae occidentalem, quorum alter scommatibus nimio plus indulgebat, sed hospitalis admodum erat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 3:17)
Circumstantiis nimio pluribus orationem vestire antequam rem ipsam attingas taedium parit, iisdem penitus carere abruptum quiddam est et ingratum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 3:23)
Quantum ad triicum, siliquam, hordeum, et avenam, nimiam grana haec poscunt culturam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:19)
Verum fodinis ne confidas nimium, praesertim a principio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:37)
Rursus, colonia a numerosiore concilio (intelligo in regione, matre coloniae residente) non pendeat, nec ob contributiones exiguas multitudini nimiae subiiciatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:41)

SEARCH

MENU NAVIGATION