라틴어 문장 검색

Atqui vir bonus tam cito nec fieri potest nec intellegi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 1:1)
Et cum maius periculum sit male vivendi quam cito moriendi, stultus est, qui non exigua temporis mercede magnae rei aleam redimit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 34:3)
Illud praecipue impedit, quod cito nobis placemus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 11:1)
Sed custodienti quoque elabitur eoque citius, quo est acrior, desinit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 3:8)
Nulla res citius in odium venit quam dolor, qui recens consolatorem invenit et aliquos ad se adducit, inveteratus vero deridetur, nec inmerito.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 13:4)
Cogitemus ergo, Lucili carissime, cito nos eo perventuros, quo illum pervenisse maeremus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 16:1)
Cito rebellat adfectus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 3:2)
portus est, aliquando petendus, numquam recusandus, in quem si quis intra primos annos delatus est, non magis queri debet quam qui cito navigavit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 3:2)
Nihil existimat sua referre, faciat finem an accipiat, tardius fiat an citius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 5:5)
Citius mori aut tardius ad rem non pertinet, bene mori aut male ad rem pertinet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 6:1)
Cito hoc potest tradi et paucissimis verbis:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 32:1)
Si fugacissimis bonis credidit, cito deseritur et, ut non deseratur, adfligitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 18:4)
Tullius Marcellinus, quem optime noveras, adulescens quietus et cito senex, morbo et non insanabili correptus sed longo et molesto et multa imperante, coepit deliberare de morte.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 5:1)
Sed cito hae partes obstupescunt et ipso dolore sensum doloris amittunt, sive quia spiritus naturali prohibitus cursu et mutatus in peius vim suam, qua viget admonetque nos, perdit, sive quia corruptus umor, cum desiit habere, quo confluat, ipse se elidit et iis, quae nimis implevit, excutit sensum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 8:3)
Cito inerti otio vita torpebit, si relinquendum est, quicquid offendit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION