라틴어 문장 검색

cum vero incaute atque insolenter succedere eos munitionibus videret, eruptione undique facta magnum numerum eorum interfecit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 27:8)
prius tamen regis copiis occurrit, quam is Mithridaten aggredi posset, eumque ad se victorem incolumi exercitu recepit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 28:6)
Haec cum et opere magno vallata et loci natura munita animadverteret confertamque armatorum multitudinem collocatam in vallo videret, lassos itinere ac proeliando milites ad oppugnanda castra succedere noluit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 30:2)
Itaque eo cursu, quo refugientis Alexandrinos ex castello in castra sunt milites insecuti, munitionibus successerunt acerrimeque eminus proeliari coeperunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 30:5)
omnis enim multitudo oppidanorum armis proiectis munitionibusque suis relictis, veste ea sumpta qua supplices dominantis deprecari consuerunt, sacrisque omnibus prolatis quorum religione precari offensos iratosque animos regum erant soliti, advenienti Caesari occurrerunt seque ei dediderunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 32:4)
quarum altera bello Alexandrino non occurrit, quod itinere terrestri per Syriam erat missa.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 34:6)
Nam XXXVI legio, cum extra fossam in equites regis impetum fecisset, adeo secundum proelium fecit ut moenibus oppidi succederet fossamque transiret aversosque hostis aggrederetur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 40:3)
Progressus secunda ut hiberna tempestate cum in Hiberum flumen noctis vitandae causa se contulisset, inde paulo vehementiore tempestate, nihilo periculosius se navigaturum credens, profectus, adversis fluctibus occurrentibus ostio fluminis, in ipsis faucibus, cum neque flectere navem propter vim fluminis neque directam tantis fluctibus tenere posset, demersa nave periit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 64:6)
Quo cognito a Petreio et Afranio ex aggere atque cratibus, quae flumine ferebantur, celeriter suo ponte Afranius, quem oppido castrisque coniunctum habebat, legiones IIII equitatumque omnem traiecit duabusque Fabianis occurrit legionibus.
(카이사르, 내란기, 1권 40:6)
Sed nonae legionis milites elati studio, dum sarcire acceptum detrimentum volunt, temere insecuti longius fugientes in locum iniquum progrediuntur et sub montem, in quo erat oppidum positum Ilerda, succedunt.
(카이사르, 내란기, 1권 45:3)
Augebatur illis copia, atque ex castris cohortes per oppidum crebro submittebantur, ut integri defessis succederent.
(카이사르, 내란기, 1권 45:10)
Sed, ubi paulatim retorqueri agmen ad dextram conspexerunt iamque primos superare regionem castrorum animum adverterunt, nemo erat adeo tardus aut fugiens laboris, quin statim castris exeundum atque occurrendum putaret.
(카이사르, 내란기, 1권 69:6)
Sed hoc itinere est fons, quo mare succedit longius, lateque is locus restagnat;
(카이사르, 내란기, 2권 24:8)
Sed neque illi sibi confisi ex portu prodire sunt ausi, cum Caesar omnino XII naves longas praesidio duxisset, in quibus erant constratae IIII, neque Bibulus impeditis navibus dispersisque remigibus satis mature occurrit, quod prius ad continentem visus est Caesar, quam de eius adventu fama omnino in eas regiones perferretur.
(카이사르, 내란기, 3권 7:4)
postea per exploratores certior factus postero die castra movit, breviore itinere se occurrere ei posse sperans.
(카이사르, 내란기, 3권 41:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION