라틴어 문장 검색

errat et in caelo liquidique inmunia ponti adloquitur gelido proxima signa polo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권398)
ille precabatur, tonitru dedit omina laevo Iuppiter, et laevo fulmina missa polo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권561)
"par erat omnis honos, saepe aliquis solio, quod tu, Saturne, tenebas, ausus de media plebe sedere deus, nec latus Oceano quisquam deus advena iunxit,1 et Themis extremo saepe recepta loco est, donec Honor placidoque decens Reverentia voltu corpora legitimis inposuere toris."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권10)
"duxerat Oceanus quondam Titanida Tethyn, qui terram liquidis, qua patet, ambit aquis, hinc sata Pleione cum caelifero Atlante iungitur, ut fama est, Pleiadasque parit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권44)
pars Bacchum nutrisse putat, pars credidit esse Tethyos has neptes Oceanique senis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권89)
hunc stirps Oceani maturis nixibus Aethra edidit et nymphas, sed prior ortus Hyas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권91)
at postquam virtus annis adolevit, in apros audet et hirsutas comminus ire leas, dumque petit latebras fetae catulosque leaenae, ipse fuit Libycae praeda cruenta ferae, mater Hyan et Hyan maestae flevere sorores cervicemque polo suppositurus Atlas, victus uterque parens tamen est pietate sororum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권93)
"ibat, ut Oceano quereretur facta mariti;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권127)
arte Syracosia suspensus in aere clauso stat globus, immensi parva figura poli, et quantum a summis, tantum secessit ab imis terra;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권174)
At pater Heliadum radios ubi tinxerit undis, et cinget geminos stella serena polos, tollet humo validos proles Hyriea lacertos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권468)
Di maris et terrae , quique his meliora tenetis Inter diversos cum Iove regna polos , Huc , precor , huc vestras omnes advertite mentes, Et sinite optatis pondus inesse meis :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 4:2)
poterisne rotatis obvius ire polis, ne te citus auferat axis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 8:21)
sectus in obliquum est lato curvamine limes, zonarumque trium contentus fine polumque effugit australem iunctamque aquilonibus arcton.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 12:5)
Tum primum radiis gelidi caluere triones et vetito frustra temptarunt aequore tingi, quaeque polo posita est glaciali proxima serpens, frigore pigra prius nec formidabilis ulli, incaluit sumpsitque novas fervoribus iras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 14:6)
Circumspice utrumque, fumat uterque polus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 22:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION