라틴어 문장 검색

redieratque res ad Camillum, cui unico consuli vel ob aliam dignationem haud subiciendam dictaturae vel ob omen faustum ad Gallicum tumultum cognominis dictatorem adrogari satis decorum visum est patribus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 259:3)
accipere se omen consules aiunt et eam precari mentem hostibus ut ne vallum quidem defendant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 197:1)
atque ei legem curiatam de imperio ferenti triste omen diem diffidit, quod Faucia curia fuit principium, duabus insignis cladibus, captae urbis et Caudinae pacis, quod utroque anno eiusdem curiae fuerat principium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 546:2)
quo velut omine belli accepto deos pro se commisisse bellum memorantes Etrusci sustulere animos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 132:1)
hoc principium simul omenque belli ut summae rerum prosperum eventum ita haud sane incruentam ancipitisque certaminis victoriam Romanis portendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 291:1)
id a plerisque in omen magni terroris acceptum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 684:2)
territis omnibus qui circa erant velut foedo omine incipiendae rei insuper nuntiatur signum omni vi moliente signifero convelli nequire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 46:1)
iam omnium primum ominis causa Victoriam auream pondo ducentum ac viginti adferre sese:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 445:1)
Victoriam omenque accipere sedemque ei divae dare dicare Capitolium, templum Iovis optimi maximi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 452:1)
"ominis etiam tibi causa absit C. Flamini memoria.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 474:1)
te id prius scire volui, si forte abesse, dum facinus patratur, malles.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 96:2)
quod si, id quod di omen avertant, nunc quoque fortuna aliquid variaverit, tum pacem speratis cum vincemur, quam nunc cum vincimus dat nemo?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 160:2)
eadem aestate et Philippus implorantibus Achaeis auxilium tulit, quos et Machanidas tyrannus Lacedaemoniorum finitimo bello urebat, et Aetoli, navibus per fretum quod Naupactum et Patras interfluit - Rhion incolae vocant - exercitu traiecto, depopulati erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 446:1)
quin igitur ad hoc accingeris nec per istos circuitus, ut, cum in Africam traieceris, secuturum te illuc Hannibalem speres potius quam recto hinc itinere, ubi Hannibal est, eo bellum intendis, si egregiam istam palmam belli Punici patrati petis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 611:1)
Si - quod omnes dei omen avertant et dicere etiam reformidat animus, sed quae acciderunt accidere possunt - victor Hannibal ire ad urbem perget, tum demum te consulem ex Africa, sicut Q. Fulvium a Capua, arcessemus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 616:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION