라틴어 문장 검색

Frustra parentis invocas manes tui, miseranda, frustra, nulla cui prolis suae manet inter umbras cura:
(세네카, 옥타비아 3:1)
te te, soror, quacumque siderei poli in parte fulges, invoco ad causam parem:
(세네카, 파이드라 9:29)
Te, te, creator caelitum, testem invoco et te, coruscum lucis aetheriae iubar, t ex cuius ortu nostra dependet domus:
(세네카, 파이드라 12:41)
ereptos mihi restitue manes, impius frustra invoco mortem relictam - crudus et leti artifex, exitia machinatus insolita effera, nunc tibimet ipse iusta supplicia irroga.
(세네카, 파이드라 17:11)
invocat et Argos exul atque urbes movet Graias in arma:
(세네카, Phoenissae 287:1)
Thebae paventes arma fraterna invocant
(세네카, Phoenissae 326:1)
Vos ego adhuc, di inmortales, inuoco:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Agamemnon an Iphigeniam inmolet negante Calchante aliter nauigari fas esse. 2:2)
invocet Antiope quem nisi vincta Iovem?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1515)
Benedicitur 1 spiritus sanctus et pater dei omnipotentis, quod tu, pater patrum et episcopus episcoporum et alter saeculi tui Iacobus, de quadam specula caritatis nec de inferiore Hierusalem tota ecclesiae dei nostri membra superinspicis, dignus qui omnes consoleris infirmos quique merito ab omnibus consularis, et quid nunc ego dignum dignationi huic, putris et fetida reatu terra, respondeam?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 1:1)
quapropter in praesentiarum solvam quam non tam bonorum caritati quam maledicorum suspicioni debeo fidem (vivit 1 Spiritus Sanctus, omnipotens Deus noster, qui Petri voce damnavit in Simone mago cur opinaretur gratiam benedictionis pretio sese posse mercari) me in eo, quem vobis opportunum censui, nec pecuniae favere nec gratiae, sed statu satis superque trutinato personae temporis, provinciae civitatis, virum, cuius in consequentibus raptim vita replicabitur, competentissimum credidisse.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 15:1)
"sic deus omnipotens firmet, sic adnuat illa virgo paterna tibi!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권227)
Sic pater omnipotens, ast illi saucia dictis flammato versans inopinum corde dolorem talia Iuno refert:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권84)
"Iuppiter omnipotens - nam te pernicibus alis addere consilium volucresque implere futuri omniaque et causas caelo deferre latentes accipimus - , non Cirrha deum promiserit antro certius, aut frondes lucis quas fama Molossis Chaonias sonuisse tibi:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권176)
"omnipotens Nysaee pater, cui gentis avitae pridem lapsus amor."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권170)
"ipse manu Tyria tibi captus Adrastus raptatur, teque ante alios, te voce manuque invocat;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권78)

SEARCH

MENU NAVIGATION