라틴어 문장 검색

In logica enim vulgari opera fere universa circa Syllogismum consumitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:2)
Satis enim scimus, axiomata recte inventa tota agmina operum secum trahere, atque opera non sparsim sed confertim exhibere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 30:3)
Quin etiam (ut quod res est eloquamur) fastum hominum et speciosa nil morati, multo plus et operae et praesidii in hac parte quam in illa altera ponimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 31:5)
Horum primum est, ut exempla proponantur inquirendi et inveniendi secundum nostram rationem ac viam, in aliquibus subjectis repraesentata:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 37:1)
ut in unoquoque genere exemplum non desit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 37:3)
Neque de iis exemplis loquimur quae singulis praeceptis ac regulis illustrandi gratia adjiciuntur (hoc enim in secunda parte operis abunde praestitimus);
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 37:4)
Itaque hujusmodi exemplis quartam partem nostri operis attribuimus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 37:8)
Sane si homines opera mechanica nudis manibus, absque instrumentorum vi et ope, aggressi essent, quemadmodum opera intellectualia nudis fere mentis viribus tractare non dubitarunt, parvae admodum fuissent res quas movere et vincere potuissent, licet operas enixas atque etiam conjunctas praestitissent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:12)
Atque si paulisper morari, atque in hoc ipsum exemplum, veluti in speculum, intueri velimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:13)
Quin etiam si hoc ipso non contenti, artem tandem athleticam consulere statuerent, ac omnes deinceps manibus et lacertis et nervis ex arte bene unctis et medicatis adesse juberent, annon prorsus eos dare operam ut cum ratione quadam et prudentia insanirent, clamaret?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:17)
aut quia plurimum in illis operae posuerunt, iisque maxime assueverunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 110:3)
Exempli gratia, accipiatur aliquod verbum (humidum, si placet), et videamus quomodo sibi constent quae per hoc verbum significantur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 123:3)
Primi generis exemplum in Aristotele maxime conspicuum est, qui philosophiam naturalem dialectica sua corrupit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 134:1)
Cujus exemplum notabile est in chemicis, eorumque dogmatibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 136:5)
Hujus autem generis exemplum inter Graecos illucescit, praecipue in Pythagora, sed cum superstitione magis crassa et onerosa conjunctum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 139:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION