라틴어 문장 검색

Intueri quidem etiam ista oportet, sed eis non omnia credere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장21)
Ob quam causam medicus neque in tenebris neque a capite aegri debet residere, sed inlustri loco adversus, ut omnes notas ex voltu quoque cubantis percipiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장31)
Si sudare corpus coepit, linteum tepefacere oportet paulatimque singula membra detergere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장36)
Nam si venter fluit, aut si stomachus non continet, ubi febris decrevit, liberaliter oportet aquam tepidam potui dare, et vomere cogere, nisi aut fauces aut praecordia aut latus dolet, aut vetus morbus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장68)
In hoc casu medici cura esse debet, ut morbum mutet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장2)
Neque Hercules ista curatio nova est, qua nunc quidem traditos sibi aegros, qui sub cautioribus medicis trahebantur, interdum contrariis remediis sanant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장8)
ideoque eiusmodi medici melius alienos aegros quam suos nutriunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장18)
Si capitis dolores sint, rosam cum aceto miscere oportet et in id ingerere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 10장2)
Contentique medici quidam una frictione etiam ex quolibet oleo sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 11장7)
Igitur cum primum aliquis inhorruit, et ex horrore incaluit, dare oportet ei potui tepidam aquam subsalsam et vomere eum cogere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장11)
14 Si vero tertiana, quae ex toto intermittit, aut quartana est, mediis diebus et ambulationibus uti oportet aliisque exercitationibus et unctionibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 14장1)
Quidam ex antiquis medicis Cleophantus in hoc genere morborum multo ante accessionem per caput aegrum multa calida aqua perfundebat, deinde vinum dabat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 14장2)
deinde post febrem oportebit ungui et vehementer perfricari, cibum et validum et fortiter adsumere, vino uti quantum libebit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장22)
Illud ante omnia scire oportet, interdum in accessione aegros desipere et loqui aliena.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장5)
Hoc nomen apud medicos reperio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장64)

SEARCH

MENU NAVIGATION