라틴어 문장 검색

Si uetus uitium est, oportet laser quam optimum ad piperis magnitudinem deuorare, altero quoque die uinum uel aquam bibere, interdum interposito cibo singulos uini cyathos sorbere:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 19장 4:4)
Tum animaduertere oportet quo loco malum sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 20장 2:5)
Si nihil tumet, duas manus imponere oportet supra summum uentrem, paulatimque deducere:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 20장 2:10)
Ac postea quoque uitare oportet balneum, ambulationem, gestationem, ceterosque corporis motus:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 20장 4:4)
- Vbi is dolor coepit, admouere sicca et calida fomenta oportet, sed primo lenia, deinde ualidiora, simulque frictione ad extremas partes [id est crura brachiaque] materiam reuocare:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 21장 1:5)
Oportet tamen prospicere, ne simul his omnibus admotis uitium contrarium per immodicas inflationes oriatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 23장 2:1)
- Desidere oportet in aqua calida saepiusque ipsum anum nutrire.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 25장 2:1)
A uomitu oportet incipere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 4:4)
ubi siccum esse coepit, remouere oportet, extractumque cocleari quod intus est esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 7:5)
Si diutius aut iacet aut alioqui iacere consueuit, admouere oportet naribus extinctum ex lucerna linamentum, uel aliud ex is, quae foedioris odoris esse rettuli, quod mulierem excitet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 2:1)
Inter haec etiam perfricare coxas et poplites oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 2:4)
Ergo quibus et multa et nimis crebra inter dolores urina destillat, eos oportet in balneum ire.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:29)
Aquam marinam uel muriam duram feruefacere oportet, deinde in peluem coicere, et, cum iam homo pati potest, pedes demittere, superque pallam dare, et uestimento tegere;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 4:2)
Hunc oportet diluere aceto, ac sic, ubi uulnus glutinandum est, inlinere.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 20장 1:5)
Ergo quotiens quid tale erit, sanguinem mature subprimere non oportebit, sed pati fluere, dum tutum erit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 33:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION