라틴어 문장 검색

an ipsi nostris armis ab hoste Romano tutabimur urbes quae oppugnabuntur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 274:2)
in praesentia tres legatos ad L. Quinctium mitti placuit et exercitum omnem Achaeorum ad Corinthum admoveri captis Cenchreis iam urbem ipsam Quinctio oppugnante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 300:1)
Romani in Cenchreas versam partem urbis, Attalus traducto per Isthmum exercitu ab Lechaeo, alterius maris portu, oppugnabant, primo segnius, sperantes seditionem intus fore inter oppidanos ac regium praesidium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 301:2)
postquam uno animo omnes, et Macedones tamquam communem patriam tuebantur, et Corinthii ducem praesidii Androsthenen haud secus quam civem et suffragio creatum suo imperio in se uti patiebantur, omnis inde spes oppugnantibus in vi et armis et operibus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 302:1)
aries ex ea parte quam Romani oppugnabant aliquantum muri diruerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 304:1)
arcem regium tenebat praesidium, neque ut decederent inde, aut Opuntiorum minis aut auctoritate imperatoris Romani perpelli potuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 407:1)
mora, cur non extemplo oppugnarentur, ea fuit quod caduceator ab rege venerat locum ac tempus petens colloquio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 408:1)
neque ego Cium expugnavi, sed Prusiam socium et amicum oppugnantem adiuvi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 443:1)
laetior res quam pro successu pugnae nuntiata, cum alii super alios recurrentes ex proelio clamarent fugere pavidos Romanos, invitum et cunctabundum et dicentem temere fieri, non locum sibi placere, non tempus, perpulit ut educeret omnes copias in aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 81:1)
sed quam urbs ipsa opportuna oppugnantibus erat, tam inexpugnabiles hostium animi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 209:2)
nequiquam inde obsessa oppugnataque urbs est, nec recipi nisi aliquanto post per Antiochum potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 238:1)
coracesium eo tempore Antiochus operibus oppugnabat, Zephyrio et Solis et Aphrodisiade et Coryco et superato Anemurio - promunturium id quoque Ciliciae est - Selinunte recepto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 255:1)
igitur et ipse ab Epheso ad Zmyrnam obsidendam misit et quae Abydi copiae erant praesidio tantum modico relicto duci ad Lampsacum oppugnandam iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 471:1)
eo legati tres ab Ilergetum regulo Bilistage, in quibus unus filius erat, venerunt querentes castella sua oppugnari nec spem ullam esse resistendi, nisi praesidium Romanus misisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 135:1)
ubi omnia fuga completa vidit Cato, ipse ad secundam legionem, quae in subsidio posita erat, revehitur et signa prae se ferri plenoque gradu ad castra hostium oppugnanda succedere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 177:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION